The Bible Software
bible.softwareJobJob 16 › Job 16:4

Job 16:4

Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea: + 16.4 Poteram et ego similia vestri loqui. Narrat quid facere potuit, sed ne justitiam deserat, quod facere potuit declinat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I also could speak as ye do: if your soul were in my soul’s stead, I could heap up words against you, and shake mine head at you.

In Context

3Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? + 16.3 Nunquid habebunt finem verba ventosa? Mali ventosa verba proferunt. Nam dicta eorum, etsi quandoque sana sunt per sententiam, inflata tamen sunt per elationem. Aut aliquid tibi molestum est si loquaris? Ac si diceret, eo quod plus loqueris quo a me aliquid molestum de tua actione non audis.

5consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos; + 16.5 Atque utinam esset anima vestra pro anima mea. In his verbis hoc monstratur intendere, etc., usque ad quia mala eorum sub moderata increparet invectione.

Read all of Job 16

Cross References

Job 6:2[Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! + 6.2 Utinam appenderentur. Tactus flagellis verbis lacessitur, non ut non erectus in defensionem contumax caderet: sed ut percussus tacens gratias egit, lacessitus recta respondit: utinam appenderentur peccata. Statera. Ibid. In manu patris Christus habens lancem misericordiæ et justitiæ, peccatum per misericordiam laxans, leve esse; calamitatem moriendo gravis esse ponderis ostendit. Cui et hoc gratiæ dat, ut ipsa cognoscibilis sit calamitas. Cæcus enim homo in exsilio, quasi in patria, gaudebat: sed Deus extra apparens hominem intus revocat, ut viso quod amisit, grave doleat quod tolerat; dicit ergo: Utinam appenderentur. Id est, malum nostræ, etc., usque ad pensans judicia Dei quibus affligitur, et hoc est:

Job 11:2[Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? + 11.2 Nunquid qui multa. Greg. in Job. lib. 10. A contumeliis incipit, etc., usque ad qui nihil putant rectum, nisi quod sentiunt. Aut vir verbosus. Vera sententia, quia legitur, cultus justitiæ silentium, sed non pro loco dicta. Qui nequit recta pati, negligens corrigi, accingit se responsioni.

Psalms 44:14Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis, + 44.14 Omnis gloria. CASS. A gloria sponsæ, ut supra a potestate sponsi. Ab intus. AUG. Vel intrinsecus. Sit ergo eleemosyna in occulto, ubi Deus videt. Vel non in circumcisione manufacta, sicut in veteri lege, sed in spiritualibus. Fimbriis. CASS. Finis vestis significat finem mundi vel hominis. Aureis. Non deauratis, ut supra, sed aureis, quia in fine tota perfectio est, ubi charitas invenitur plena. 1

Proverbs 10:19In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.

Jeremiah 18:16ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum: omnis qui præterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum. + 18.16 Ut fieret terra. ID. Hoc plenius post adventum Domini videtur esse completum, quando nullus Judæorum terram et urbem sanctam ingredi ege permittitur. Sed cum ad planctum venerint, mirantur et deflent vaticinia prophetarum completa.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 16:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 16:3Job 16Job 16:5 →