Job 17:2
Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. + 17.2 Non peccavi. Non intantum peccavit, ut hæc flagella mereretur, quia non pro corrigenda culpa, sed pro augenda gratia percussus est. Vel, caput, hoc dicit, qui sine culpa, pœnam culpæ, id est, amaritudinem passionis suscepit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Are there not mockers with me? and doth not mine eye continue in their provocation?
In Context
Cross References
1 Samuel 1:6Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus:
Job 13:9aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis? + 13.9 Decipietur ut homo vestris fraudulentiis. Hæretici fraudem Deo exhibent, qui ea astruunt quæ ei pro quo loquuntur non placent, et eum, dum defendere nituntur, offendunt.
Job 21:3Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete.
Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1