Job 17:1
[Spiritus meus attenuabitur; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum. + 17.1 Spiritus meus attenuabitur. GREG. Attenuatur spiritus electorum timore judicis, et si quas in se carnales cogitationes inveniunt, pœnitentiæ ardore consumunt. Spiritus autem iniquorum per tumorem elationis crassescit. Et solum mihi superest sepulcrum. Pene mortuum se considerat, quia moriturum se minime ignorat unde sequitur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My breath is corrupt, my days are extinct, the graves are ready for me.
In Context
Cross References
Job 7:6Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. + 7.6 Dies mei velocius. Sicut tela filis, sic vita diebus singulis proficit: sed quo magis crescit, ad incisionem tendit. Sed et telæ festinantiam velocitas vitæ transit, quæ semper deficit. Et ideo electi cor non in ea figunt, unde ait: Et consumpti sunt, id est, nullam mihi fiduciam pono in his: quod faciunt reprobi, ego non.
Job 17:11Dies mei transierunt; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. + 17.11 Et non in vobis. Conversionem eorum desiderans exoptat, ne ullum sapientem in eis inveniat, ac si dicat: Stulti esse apud vos discite, ut in Deo vere esse sapientes valeatis. Dies mei transierunt. Dies, prosperitates: Cogitationes cor torquentes, curam terrenæ felicitatis dicit: quæ quanto gravius electos premunt, tanto subtilius a judice rationes de ipsis cogitant exquiri hæ cogitationes cum ipsa terrena felicitate dissipantur.
Job 19:17Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei. + 19.17 Halitum meum exhorruit uxor, etc. Uxor Domini, etc., usque ad quæ carnalibus sensibus dedita incarnationis ejus mysterium non agnovit. Et orabam filios uteri. Uterum Dei, consilium ejus debemus accipere; in quo ante sæcula per prædestinationem concepti sumus, ut creati per sæcula producamur. Oravit ergo filios uteri sui: quia eos quos condidit, incarnatus humiliter rogavit.
Psalms 88:3Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis; præparabitur veritas tua in eis. + 88.3 Quoniam dixisti. Hic dicit: Unde scit? et quæ misericordiæ Dei per Christum sint? AUG. Quas misericordias, et quam veritatem cantabo? Ecce. Quoniam dixisti. Quasi dicat: Ego homo secure dico, quod tu, Deus, dixisti, per Spiritum manifestati. Misericordia ædificabitur. AUG. Utrumque repetit, quod prædixit. Quia universæ viæ Domini misericordia et veritas. Non exhibetur veritas in impletione promissorum, nisi præcedat misericordia in remissione peccatorum. Denique, veritas Judæis, quibus promissa facta sunt, pertinet, misericordia, gentibus: ut ait Apostolus: Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei implendam: gentes autem super misericordia honorare Deum Rom. 15.. In cœlis. Qui enarrant gloriam Dei, per quos ædificatur misericordia. 1
Isaiah 38:10[Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum. + 38.10 Ego dixi. ID. Cum Deus Ezechiæ sine labore victoriam dedisset, etc., usque ad peccatores in dimidio dierum moriuntur. In dimidio dierum meorum. Unde: Viri impii et dolosi non dimidiabunt dies suos, quia non implent opera virtutum, nec pœnitendo emendant delicta. Ad portas inferi. Quæsivi. Ubi constituta est domus omni viventi ante adventum Christi.