The Bible Software
bible.software › Job › Job 17 › Job 17:6

Job 17:6

Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. + 17.6 Posuit me. Omnis qui flagello percutitur, etc., usque ad eamque pœnam suo optat adversario quam evenisse conspicit justo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He hath made me also a byword of the people; and aforetime I was as a tabret.

In Context

5Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient. + 17.5 Prædam pollicetur, etc. Ad caput malorum, diabolum scilicet, sententiam convertit, cujus socii sunt apostatæ angeli, qui cum eo ceciderunt. Filii, sunt homines perversi, qui de ejus prava persuasione in malitiæ operatione generantur. Prædam igitur sociis pollicetur, quia malignis spiritibus animas pravorum promittit in fine rapiendas. Oculi filiorum ejus deficient. Ibid. Quia intentiones hominum, etc., usque ad quod doleant, sine fine patiuntur.

7Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. + 17.7 Caligavit ab indignatione. Ab indignatione oculus caligat, quando ipsi qui in Ecclesia lumen veritatis habent, perversos contra innocentes prævalere conspiciunt: quia de occulti judicii admiratione turbantur. Sed cum justi ad indignationem caligant, infirmi plerumque usque ad infidelitatem corruunt, unde sequitur: Et membra mea quasi in nihilum. Membrorum nomine teneritudo exprimitur infirmorum, qui dum perversos prospiciunt florere, justos cruciari, bona se inchoasse pœnitent, atque ita ad agenda mala citius recedunt, ac si eorum vitæ nocuerit bonum, quod inchoaverunt.

Read all of Job 17

Cross References

Genesis 31:27cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis?

Job 30:9Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. + 30.9 Nunc in eorum canticum, etc. Ecclesiæ tempus exprimitur, quo publice a reprobis irridetur. Et factus sum eis proverbium. Pravis proverbium efficietur, quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt, dicentes: Sic veniat tibi sicut illi trucidato.

Psalms 44:15circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam; proximæ ejus afferentur tibi. + 44.15 Adducentur regi. Ibid. Hic laudatur sponsa ab amicabus, ut supra a judicio. Ibid. Adducentur, oportuna prædicatione. Post eam. Ibid. Prius unitas dicitur, post enumeratio partium est distincta, cum dicitur: Virgines et proximæ. 1

Isaiah 5:12Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 17:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 17:5Job 17Job 17:7 →