The Bible Software
bible.softwareJobJob 17 › Job 17:7

Job 17:7

Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. + 17.7 Caligavit ab indignatione. Ab indignatione oculus caligat, quando ipsi qui in Ecclesia lumen veritatis habent, perversos contra innocentes prævalere conspiciunt: quia de occulti judicii admiratione turbantur. Sed cum justi ad indignationem caligant, infirmi plerumque usque ad infidelitatem corruunt, unde sequitur: Et membra mea quasi in nihilum. Membrorum nomine teneritudo exprimitur infirmorum, qui dum perversos prospiciunt florere, justos cruciari, bona se inchoasse pœnitent, atque ita ad agenda mala citius recedunt, ac si eorum vitæ nocuerit bonum, quod inchoaverunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Mine eye also is dim by reason of sorrow, and all my members are as a shadow.

In Context

6Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. + 17.6 Posuit me. Omnis qui flagello percutitur, etc., usque ad eamque pœnam suo optat adversario quam evenisse conspicit justo.

8Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. + 17.8 Stupebunt justi super hoc. Hoc est quod dixerat caligavit ad indignationem oculus meus. Et innocens contra hypocritam suscitabitur. Contra hypocritam suscitatur innocens perfectus, quando hunc cum suo flore contemnit, eumque prædicando quæ recta sunt, despiciendum esse cæteris denuntiat.

Read all of Job 17

Cross References

Job 16:8Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. + 16.8 Nunc autem oppressit me dolor, etc. Ibid. Dolore Ecclesia premitur, etc., usque ad quos intus habet; unde beati viri voce mox apte subditur.

Psalms 6:7Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo. + 6.7 Laboravi. CASS. Narrat ærumnas quibus pœnitentes avertitur; gemit dum videt quid egit, et quæ pœna futura. Lectum. Conscientiam, quæ quibusdam quies, quibusdam tormentum. Stratum, sensualitatem; fertilem faciam, quæ erat arida. Vel, lectus delectatio corporis, in qua homo resolvitur. Stratus, cumulus peccatorum ut vestium, quo resoluto, imbre lacrymarum, nova messis virtutum crescat. 1

Psalms 31:9Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. + 31.9 Nolite fieri sicut equus et mulus, etc. AUG. Accepto intellectu, convertit se iste pœnitens ad superbos peccata defendentes: ergo vos, quos invito, etc. Equus, gentilis indomitus; mulus, Judæus piger ad credendum. CASS. Equus, sine discretione sessorum; mulus, quælibet onera accipit, etc., usque ad id est, jactantiam de viribus suis. Maxillas. Vel, maxillas quibus mandunt, id est, parcius, da victualia, ut necessitate coacti redeant. AUG. Vel hic confringes, et in futuro erunt multa flagella. Vel: Nolite fieri sicut equus, quia multa flagella hic et in futuro. Qui non approximant ad te. CASS. Sunt enim qui, si peccant carnis imbecillitate, a piis precibus non recedunt. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 17:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 17:6Job 17Job 17:8 →