Job 18:10
Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. + 18.10 Abscondita est in terra. Ibid. In terra pedica absconditur, cum culpa sub terrenis commodis occultatur, quatenus homo videat, quid concupiscere valeat, et tamen nequaquam videat, in quo culpæ laqueo pedem ponat. Et decipula illius. Intuetur enim hostis mores cujusque cui vitio sint propinqui, et illa opponit ante faciem, ad quæ agnoscit facilius inclinari mentem, ut blandis ac lætis moribus luxuriam, asperis mentibus iram et superbiam. Ibi ergo decipulam ponit, ubi esse semitam mentis conspicit: quia illic periculum deceptionis inserit, ubi viam esse invenerit propinquæ cogitationis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The snare is laid for him in the ground, and a trap for him in the way.
In Context
Cross References
Ezekiel 12:13Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum, et ipsam non videbit: ibique morietur.