Job 18:11
Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. + 18.11 Undique terrebunt. Quia sæpe idcirco quisque bonus esse metuit, ne hoc a pravis patiatur, quod se bonis fecisse reminiscitur: dumque hoc pati quod facit metuit, undique territus, undique suspectus in bono opere gressum perdit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Terrors shall make him afraid on every side, and shall drive him to his feet.
In Context
Cross References
Leviticus 26:36Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, + 26.36 Terrebit eos. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Sonitus folii volantis. Hyperbole: quia etiam levissima quæque formidabunt. Cadent nullo persequente. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.
2 Kings 7:6Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethæorum et Ægyptiorum, et venerunt super nos.
Job 15:21Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. + 15.21 Sonitus terroris semper. Ibid. Prava mens semper in laboribus est, sicut bona semper tranquilla: quia aut molitur mala quæ in ferat, aut metuit, ne sibi hæc ab aliis inferantur.
Job 20:25Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles. + 20.25 Gladius eductus, etc. Iniquus, dum prava in cogitatione machinatur, quasi gladius in vagina est. De vagina egreditur dum per iniquitatem malæ operationis aperitur; eductus autem per seductorem, egrediens vero per propriam voluntatem, Vadent et venient, etc. Maligni spiritus bonis mentibus sunt, etc., usque ad elatio de continentia surrogatur, etc.
Job 27:20Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas. + 27.20 Apprehendet eum. Agente namque inopia, apud inferos usque ad minima petenda dives ardens compulsus est, qui hic agente tenacia usque ad minima neganda pervenit. Nocte opprimet eum. Noctem absconditum tempus repentini exitus appellat, tempestatis nomine judicii turbinem designat.
Psalms 73:19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 1