The Bible Software
bible.softwareJobJob 18 › Job 18:19

Job 18:19

Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus. + 18.19 Non erit semen, etc. Quia omnes iniqui, qui de ejus persuasione in pravis actionibus nati sunt, cum eodem suo capite ferientur. Quia hæc de Antichristo accipienda sunt, in hoc aperit dum dicit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He shall neither have son nor nephew among his people, nor any remaining in his dwellings.

In Context

18Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum. + 18.18 Expellet eum de luce. De luce ad tenebras ducitur, cum de honore vitæ præsentis ad supplicia æterna damnatur. Sic de unoquoque iniquo loquitur, ut ad caput, id est diabolum vertatur, qui in Antichristo nomen extendet, quod nunc mali imitantur. Et de orbe transferet, etc. Cum superno apparente judice de hoc mundo ad pœnas transfertur, quæ omnia et de capite malorum Antichristo possunt accipi.

20In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror. + 18.20 In die ejus stupebunt. Quia tanta tunc signa demonstraturus, etc., usque ad metuunt tormenta quæ vincunt. Et primos invadet horror, id est, corda electorum pavore ferientur: unde scriptum est.: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi Matth. 24., non quidem casuri, sed trepidaturi ex carne.

Read all of Job 18

Cross References

Job 8:4Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ: + 8.4 Etiamsi filii tui peccaverunt, etc. Si diluculo: quasi ipsi in luce, Ecclesia sit in nocte: quam vocant, ut per cognitionem Dei surgat, et per precem pœnitentiæ præterita diluat, si mundus in cogitatione, rectus in opere.

Job 20:26Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo. + 20.26 Omnes tenebræ absconditæ sunt. Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cuncta quæ noceant in mente tacitus tenet. Devorabit eum, etc. Ignis gehennæ qui studio humano non succenditur, sed creatus est a Deo ab origine mundi. Affligetur relictus. Iniqui tabernaculum caro est, quia ipsam lætus inhabitat, cum qua ejus spiritus cruciabitur. Boni non in carne gaudium suum ponunt, sed in cœlo. Relictus a carne a qua abstrahitur, quam hic amavit, nec relinquere voluit: tunc propter tormenta relinquere volet, sed non poterit.

Job 42:13Et fuerunt ei septem filii, et tres filiæ.

Isaiah 14:21Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. + 14.21 Iniquitate: ID. 70. Pro iniquitate patris tui. Quod quidam non intelligentes, draconem, qui regnat in mari, quem Leviathan appellant, Hebræi volunt esse patrem diaboli; secundum illud: Quia mendax est et pater ejus Joan. 8., quod male intelligendo depravant.

Jeremiah 22:30Hæc dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.] + 22.30 Scribe. ID. Christus de hujus semine natus est, etc., usque ad imo regni simulacrum, penitus fuisse deletum. Sterilem, etc. Aquilæ prima editio, sterilem, secunda, non crescentem. Symmachus vacuum, LXX et Theodotio, abominabilem et abdicatum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 18:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 18:18Job 18Job 18:20 →