The Bible Software
bible.software › Job › Job 18 › Job 18:20

Job 18:20

In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror. + 18.20 In die ejus stupebunt. Quia tanta tunc signa demonstraturus, etc., usque ad metuunt tormenta quæ vincunt. Et primos invadet horror, id est, corda electorum pavore ferientur: unde scriptum est.: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi Matth. 24., non quidem casuri, sed trepidaturi ex carne.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They that come after him shall be astonied at his day, as they that went before were affrighted.

In Context

19Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus. + 18.19 Non erit semen, etc. Quia omnes iniqui, qui de ejus persuasione in pravis actionibus nati sunt, cum eodem suo capite ferientur. Quia hæc de Antichristo accipienda sunt, in hoc aperit dum dicit:

21Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.] + 18.21 Hæc sunt ergo tabernacula. De hoc illud retulit quod dixerat, etc., usque ad quod sanctum Job credebant pro iniquitate percussum.

Read all of Job 18

Cross References

1 Kings 9:8Et domus hæc erit in exemplum: omnis qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet: Quare fecit Dominus sic terræ huic, et domui huic?

Job 19:13Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. + 19.13 Fratres meos longe. Ibid. Modo voce Redemptoris utitur: ab eo longe facti sunt fratres, et noti recesserunt; quem tenentes legem prophetare noverant, et præsentem minime recognoscebant. Judæi etenim propinqui per carnem, et noti per legis instructionem, quasi obliti quem verbis legis per fidem prophetaverant, verbis perfidiæ incarnatum negabant.

Psalms 137:7Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. + 137.7 Si ambulavero in medio tribulationis. Aliter non vivificat, nisi in medio tribulationis, unde, Beati qui lugent, væ ridentibus. Super iram. ID. Hoc ipsum, quod irascuntur mihi, tua est in illos animadversio, id est punitio. Est enim eis irasci pœna, non tantum culpa. Dum ergo hoc permittis, super omnes vindictæ manum extendis. Dextera tua. Non habet Deus dexteram vel sinistram, sed dextera Dei dicitur felicitas æterna, sinistra felicitas temporalis. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos, sed semper salvat eos in dextera. 1

Jeremiah 50:27Dissipate universos fortes ejus: descendant in occisionem: væ eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum !

Obadiah 1:11In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus, et super Jerusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis.

Luke 19:44et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. + 19.44 Et non relinquent. Perversus enim cum perversionem adjicit, quasi lapidem super lapidem struit. Sed cum anima ad ultionem rapitur, talis cogitationum constructio dissipatur, et hoc ideo, quia non cognoveris tempus. Perversam enim animam Deus visitat, aliquando præcepto, aliquando miraculo. Sed quia superbiens contemnit, nec de malis suis erubescit, in extremo inimicis tradetur, cum quibus in æterno judicio damnationis societate colligitur. Ad pacem, etc. Dum carnem das voluptatibus mala ventura non prospiciens, habes bona præsentia quæ ad pacem possunt esse temporalem. Et cur hoc, subdit, scilicet, quia non prævidet mala quæ ei eventura sunt. Si enim prævideret, in præsentibus prosperis lætata non fuisset.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 18:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 18:19Job 18Job 18:21 →