Job 19:27
quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo. + 19.27 Quem visurus sum, etc. GREG. Caro nostra post resurrectionem eadem erit et diversa. Eadem per naturam, diversa per gloriam. Eritque spiritalis, quia incorruptibilis et palpabilis: quia non amittet essentiam veracis naturæ. Ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non aliis. Expresse indicat veritatem resurrectionis: non enim alius moritur et alius resurgit ut qui dicunt invisibile et impalpabile corpus futurum sicut Eutychius dixit sed idem ipse. Reposita est hæc spes mea in sinu meo. Nihil nos certius habere credimus, etc., usque ad unde protinus subdit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum:
Cross References
Numbers 24:17Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. + 24.17 Videbo eum, sed non modo. Alia littera: Ostendam ei, et non modo. Beatificabo et non appropinquat. Hæc ad illos quorum personam gerit referuntur. Quia doctores legis et scribæ ostendunt Christum in lege et prophetis promissum, sed non modo; id est quando venit, sed cum plenitudo gentium introierit, tunc ostendent, tunc beatificabunt, modo blasphemant. Sed tempus quo hæc futura sunt, longe est et in fine sæculi. Ideo ait: Ostendam illi, id est populo, qui tunc salvabitur, sed non modo. Non modo, cum ista loquor: Quia ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Orietur stella ex Jacob. ORIG. De hac stella, etc., usque ad ut utrumque evidenter prophetatum appareat. Et percutiet duces, principatus et potestates affigens cruci Col. 2.. Aliter non potest salvare Moabitas, nisi prius vastasset duces impietatis. Vastabitque omnes. ORIG. Et prædabitur omnes filios Seth. Iste est Seth filius Adam, etc., usque ad de morte revocavit ad vitam. Et erit Idumæa possessio ejus. ID. Et erit Edom hæreditas ei, Esau inimicus ejus, etc. Edom idem est qui Esau, etc., usque ad per obedientiam spiritus consors futuræ hæreditatis existet.
Psalms 17:15Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. + 17.15 Et misit. Ibid. Dominus intonuit, et Dominus misit: non enim transitus ad gentes semper erat certus neque rationabilis habitus. 1
Isaiah 33:17Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe. + 33.17 Terram. Viventium. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, vel in cœlo positi, terrena despiciunt.