Job 19:28
Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? + 19.28 Quare ergo nunc. Perversi quia in lingua justi accusationem invenire appetunt, verbi radicem quærunt, ex qua loquendi originem sumant, et ramos loquacitatis dilatent: sed tamen sanctus vir mala quæ fugiant, miseratus ostendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But ye should say, Why persecute we him, seeing the root of the matter is found in me?
In Context
Cross References
Job 19:22Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? + 19.22 Quare persequimini me. Tanto Deus justius aliena vitia percutit, quanto in se nihil habet vitiorum. Et est sensus: Ita me ex infirmitatibus meis affligitis, ac si ipsi more Dei de infirmitate nihil habeatis. Sicut Deus. Idem cum Deo agunt, quia hoc faciunt quod Deus omnipotens fieri permittit; sed non idem volunt: quia cum omnipotens Deus amando purgationem exhibet, injustorum pravitas sæviendo malitiam exercet. Vel, quasi non infirmi, qui non deberent increpare cum Deus percutit, ne addant dolorem dolori, sed consolari. Cum vero manus Domini cessat, tunc dignis increpatio potest fieri. Et de carnibus meis saturamini. Quorum mens proximorum pœnas esurit, saturari alienis carnibus quærit. Vel, qui alienæ vitæ detractione pascunt alienis carnibus saturantur. Quis mihi tribuat, etc. Dura quæ sustinet, non vult per silentium tegi, sed exemplo ad notitiam pertrahi ut alii ad patientiam valeant ædificari. Quis mihi tribuat. Ibid. Hæc quoque Ecclesiæ congruunt, etc., usque ad postea vero ipsum librum in laminam plumbi et in silicem dividit. Quis mihi det, etc. Per stylum ferreum fortis sententia Patrum. Per plumbum Judeæ populus gravis peccato. Per silicem gentilitas figuratur. Cuncta ergo quæ pertulit, forti sententia Patrum edoctus et Judææ populus, et gentilitas agnovit. Quod in plumbo scribitur, citius deletur. In silice difficile sculpitur, sed manet: sic Judæa verba Dei cito recepit, et cito deseruit. Gentilitas vix recepit, sed recepta fortiter servavit.