Job 20:4
Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, + 20.4 Hoc scio a principio. Si enim ab ipso humani generis exortu usque ad hoc tempus mentis oculos ducimus, omne quod finiri potuit, quam breve fuerit, videmus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Knowest thou not this of old, since man was placed upon earth,
In Context
Cross References
Genesis 9:1Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. + 9.1 Benedixitque Deus Nœ et filiis; etc. Crescite et multiplicamini. Homo in terrorem cæteris animalibus præponitur, in solatium transactæ vindictæ, et ne pauci homines a pluribus bestiis opprimantur, et sciant se irrationabilibus, sed non rationabilibus dominari.
Job 15:10Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. + 15.10 Et senes et antiqui. Hæretici, quia sua non possunt astruere ratione, auctoritate antiquorum nituntur defendere apud stultos: et doctores Ecclesiæ dicunt sibi magistros fuisse.