Genesis 9:1
Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. + 9.1 Benedixitque Deus Nœ et filiis; etc. Crescite et multiplicamini. Homo in terrorem cæteris animalibus præponitur, in solatium transactæ vindictæ, et ne pauci homines a pluribus bestiis opprimantur, et sciant se irrationabilibus, sed non rationabilibus dominari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:28Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. + 1.28 Et dominamini piscibus, etc. Quod prius quasi consulendo dixerat de eis, nunc dicit imperans, ut habet scilicet dominium omnium creaturarum in inferiore parte mundi. Quod per singula exsequitur. Et dominamini piscibus maris. BEDA, in Hexæm. Quæritur qua utilitate homo dominatum inter cætera animantia percepit, etc., usque ad et rictus bestiarum et serpentum venenum cessisse.
Genesis 8:17Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
Genesis 9:19Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
Genesis 24:60imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
Psalms 128:3Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam. + 128.3 Quis sustinebit. ID. Quia prope omnis humana vita peccatis circumlatratur, omnisque conscientia suis cogitationibus accusatur. Non est castum cor, quod præsumit de justitia sua. Præsumat ergo de Dei misericordia, Quia apud eum propitiatio, unde subdit: 1