The Bible Software
bible.softwareJobJob 21 › Job 21:20

Job 21:20

Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. + 21.20 Videbunt oculi ejus. Quia ita iniquitate duruerat, ut nec in ipsis metueret feriri quæ amabat, dummodo quæ perverse cogitaverat, expleret: de qua obduratione subjungitur:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

His eyes shall see his destruction, and he shall drink of the wrath of the Almighty.

In Context

19Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet. + 21.19 Deus servabit filiis illius. Quia qui parentis iniquitatem imitatur, etiam ejus delicto constringitur. Et cum reddiderit. Nescit enim impius mala quæ fecit, nisi cum puniri cœperit.

21Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur? + 21.21 Quid enim ad. Non quod in inferno non cogitet de cognatis, etc., usque ad ne quis discutere præsumat, sequitur:

Read all of Job 21

Cross References

Psalms 60:3A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum; in petra exaltasti me. Deduxisti me, + 60.3 Clamavi dum anxiaretur. CASS. In anxietate, etc., usque ad sequitur clamoris exaudito in petra Christo. Exaltasti me. AUG. De imo vitiorum. CASS. Et exaltatum deduxisti. AUG. In petra, et ideo non vincor; Exaltasti: per exemplum istius magna spes audiendi præstatur aliis. Deduxisti Ibid. me, per te viam, ad te veritatem et vitam. 1

Psalms 75:9De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit + 75.9 De cœlo auditum. AUG. Unde Apostolus: In revelatione Domini nostri Jesu de cœlo cum angelis venient ad judicium exercendum I Thes. 1.. 1

Jeremiah 25:15Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te. + 25.15 Sume calicem vini furoris, etc. ID. Propinatio calicis dominici furoris indicium est, etc., usque ad calix propinatur, sed pro pœna.

Luke 16:23Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus: + 16.23 Elevans autem. A longe vident infideles, dum in imo positi ante diem judicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt. Longe est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. Vidit Abraham. GREG. Credendum est, quod ante retributionem extremi judicii injusti in requie, etc., usque ad et de illorum pœna torquentur quos inutiliter amaverunt.

Revelation 19:15Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis. + 19.15 Gladius ex utraque parte acutus. Id est, divina sententia, incidens pravas cogitationes mentis et illicitos motus corporis; vel Vetus et Novum Testamentum. Reget eas. Sanctos de virtute in virtutem promovendo, malos de vitio in vitium labi sinendo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 21:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 21:19Job 21Job 21:21 →