Luke 16:23
Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus: + 16.23 Elevans autem. A longe vident infideles, dum in imo positi ante diem judicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt. Longe est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. Vidit Abraham. GREG. Credendum est, quod ante retributionem extremi judicii injusti in requie, etc., usque ad et de illorum pœna torquentur quos inutiliter amaverunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 9:17Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. + 9.17 Cognoscetur. CASS. Vel de futuro judicio, etc., usque ad ut quidam falso putant. 1
Psalms 49:15Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me. + 49.15 Tribulationis. AUG. Nostra tribulatio proprie est timore salutis, non carnalium. 1
Proverbs 5:5Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
Proverbs 9:18Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.] + 9.18 Et ignoravit quod ibi. Nescit mulier adultera, etc., usque ad et in excelsis cœlorum convivæ fidelium.
Isaiah 14:9Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. + 14.9 Infernus. Habitatores vel principes ejus inferni subter te. Sub terra enim est infernus, in quo visus est dives ille a Lazaro, unde Dominus vinctos suos eruit, vinctum diabolum dimisit. Omnes principes. Etsi hæc facta non sunt, tamen fieri potuerunt. Solatium est malorum inimicos habere socios pœnarum.
Matthew 5:22Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. + 5.22 Ego autem, etc. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo justitia eorum debeat superabundare. Omnis qui irascitur. Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem: aperit omnem motum animi ad nocendum, in homicidium computari. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur, non occidit. Sed non econtra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram, et homicidium non fit.