Job 21:34
Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?] + 21.34 Quomodo igitur consolamini, etc. Quoniam si iniquus in hac vita permittitur prosperari, quod de Antichristo ostensum est, necesse est ut electus debeat sub flagelli freno retineri. Cum responsio vestra, etc. Eum enim consolari non poterant, in quo suis sermonibus veritati contraibant. Nam cum hunc hypocritam dicerent, quoniam mentiendo culpam perpetrabant, afflicti justi pœnam augebant; quia diligentem veritatem torquet culpa alienæ fallaciæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
How then comfort ye me in vain, seeing in your answers there remaineth falsehood?
In Context
Cross References
Job 13:12Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ. + 13.12 Memoria vestra. Quantumlibet quis pro memoria, etc., usque ad et elata caro tabescit in putredine.
Job 32:3Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.