The Bible Software
bible.softwareJobJob 21 › Job 21:33

Job 21:33

Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. + 21.33 Dulcis fuit. Cocytus, luctus infirmantium dicitur, etc., usque ad signantes quod ibi sit luctus iniquus. Et post se omnem. Ibid. Homo humana sapiens hic intelligitur; post se omnem hominem trahit, quia cunctos, quos carnales invenerit, sub suæ ditionis jugum rapit: qui et nunc priusquam appareat, innumerabiles trahit, etsi non omnes, quia multi a carnalitate retrahuntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The clods of the valley shall be sweet unto him, and every man shall draw after him, as there are innumerable before him.

In Context

32Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit. + 21.32 Ipse ad sepulcra. Hoc in vita, etc., usque ad quia in pravorum tantum cordibus recipietur. Et in congerie. Quia in congregatione peccantium astutiæ suæ insidias exerit; quoniam autem multi sunt mali, recte congeries nominantur.

34Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?] + 21.34 Quomodo igitur consolamini, etc. Quoniam si iniquus in hac vita permittitur prosperari, quod de Antichristo ostensum est, necesse est ut electus debeat sub flagelli freno retineri. Cum responsio vestra, etc. Eum enim consolari non poterant, in quo suis sermonibus veritati contraibant. Nam cum hunc hypocritam dicerent, quoniam mentiendo culpam perpetrabant, afflicti justi pœnam augebant; quia diligentem veritatem torquet culpa alienæ fallaciæ.

Read all of Job 21

Cross References

Job 3:17Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. + 3.17 Ibi impii. Id est, in luce Christi, quam antiqui præstolati sunt, Gentiles a turba desideriorum mundi cessant, et tranquilla mente jam æternam quietem prægustant. Et hoc est: Et ibi requieverunt. In mundo fortes robore, non fessi dicuntur. Qui vero in amore Dei roboratur, salubriter a sua virtute deficit, et quo fortius æterna petit, eo magis fessus, in terrenis moritur. Unde: Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini Psal. 38.. Dum ibi dicit lucem, locum electorum quo continentur, ostendit.

Job 17:16In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?] + 17.16 In profundissimum infernum descendent omnia mea. Ante mediatoris adventum Job in infernum descensurus erat, etc., usque ad retributio adhuc in sola inferni quiete recipi præstolabatur. Putasne saltem sibi erit requies mihi? Pensandum est quis nostrum de requie securus sit: si de ea trepidat et ille, cujus virtutis præconia et ipse judex qui percutit, clamat.

Job 30:23Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. + 30.23 Scio quia morti trades me. Nullus enim huc venit, etc., usque ad ideo apte subjungitur:

Ecclesiastes 8:8Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.] + 8.8 Non est in hominis ditione. ID. Quasi, non debes moleste pati, si futura non scire potes, si a potentioribus impiis sæpe opprimeris, quia cito omnia finiuntur, et mors omnia æqualiter rapit.

Hebrews 9:27Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: + 9.27 Et quemadmodum. Lex naturalis id ostendit, quod per inconveniens probatum est. Semel mori. Non est intelligendum quod aliqua peccati sui, necessitate Christus oblatus sit, etiam semel, imo sola voluntate. Verum ut homo semel mortuus necessitate et jure naturæ amplius non moritur, sic et Christus eodem jure semel oblatus non potest amplius mori. Post hoc autem. Post semel mori, restat judicium, in quo omnes accipiant secundum quod meruerunt; non restat autem ut iterum surgant, et denuo moriantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 21:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 21:32Job 21Job 21:34 →