The Bible Software
bible.software › Job › Job 22 › Job 22:11

Job 22:11

Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri? + 22.11 Et putabas te. Quasi diceret, etc., usque ad sicut unda super undam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Or darkness, that thou canst not see; and abundance of waters cover thee.

In Context

10Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.

12an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur? + 22.12 An non cogitas quod Deus. Quasi, an ideo, etc., usque ad quia stulto judicio solos se sapientes putant.

Read all of Job 22

Cross References

Job 5:14Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. + 5.14 Per diem incurrent. Quia in ipsa veritatis præsentia, perfidiæ errore cæcati sunt, videntes miracula Christi et de ejus deitate dubitantes. Quasi in nocte. Palpando quærimus quæ oculis non videmus: Judæi miracula viderant, et adhuc quasi palpantes quærebant: Si tu es Christus, dic nobis palam Joan. 10.. Sed horum manibus diu retineri non potuit Christus. Per diem incurrent tenebras. Ibid. Mens invidi cum de bono alieno affligitur, de radio solis obscuratur. Et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Dies boni operis in proximo exterius lucet: quasi in nocte palpant, quia, livore cæci, aliqua quæ reprehendant, invenire satagunt. Ecce Loth, id est, justus malis adversantibus intra domum recluditur et munitur, id est ad mentem revertitur et manet interius, Sodomitæ cæci circumeunt, id est, invidentes facta dictaque scrutantur, nec ostium, id est, aditum reprehensionis, inveniunt, sed parietem palpant, quia ubique laudabilis actio justi eis obviat. Palpabunt. Sed pauper spiritu, id est, qui apud se non est elatus: salvatur a gladio oris, id est, iniqua persuasione.

Job 18:6Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quæ super eum est extinguetur. + 18.6 Lux obtenebrescet in tabernaculo. Aliquando tristitiam tenebras, lucem gaudium accipimus. Lux ergo in tabernaculo impii tenebrescit, quia in ejus conscientia gaudium quod de temporalibus fuerat, deficit. Et lucerna quæ super eum est exstinguetur. Lucerna lumen in testa est, etc., usque ad quia iniquorum mentem terrena gaudia possident.

Job 19:8Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit. + 19.8 Semitam meam circumsepsit, etc. Circumseptam verberibus semitam suam vidit, cum transire ad securitatem cupiens, evadere flagella non potuit: et quasi in calle cordis ignorantiæ tenebras invenit, qui cur ita flagellaretur, penetrare non potuit.

Psalms 69:2[Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. + 69.2 Deus in adjutorium. Monet ut in Deo, non in nobis, gloriemur. CAS. Hic omnis petitio affirmatio est, unde non sunt timendæ tribulationes. Hic versiculus ante omnes horas in initio prædicitur, quia, cum orare solemus, maxime tentare nititur diabolus, ut muscæ morientes perdant suavitatem unguenti. 1

Proverbs 4:19Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant. + 4.19 Via impiorum. Dicit de his, etc., usque ad quia currens non habebit offendiculum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 22:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 22:10Job 22Job 22:12 →