Job 18:6
Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quæ super eum est extinguetur. + 18.6 Lux obtenebrescet in tabernaculo. Aliquando tristitiam tenebras, lucem gaudium accipimus. Lux ergo in tabernaculo impii tenebrescit, quia in ejus conscientia gaudium quod de temporalibus fuerat, deficit. Et lucerna quæ super eum est exstinguetur. Lucerna lumen in testa est, etc., usque ad quia iniquorum mentem terrena gaudia possident.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The light shall be dark in his tabernacle, and his candle shall be put out with him.
In Context
Cross References
Job 15:29Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. + 15.29 Non ditabitur, quia superbi cogitatio ab auctoris sui gratia non inhabitabitur. Nec perseverabit. Ibid. Ac si dicat: Hoc quod habere videtur, exterius transit, et illud quod transire non poterat, interius non habet. Nec mittet in terram, quia velut ad levem flatum, sic ad motum occultæ sententiæ vita ejus eruitur; vel, in terram non mittet, etc., quia nunquam ad æternæ vitæ desiderium cordis sui cogitationem plantat.
Revelation 18:23et lux lucernæ non lucebit in te amplius: et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terræ, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.