The Bible Software
bible.softwareJobJob 22 › Job 22:24

Job 22:24

Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. + 22.24 Dabit pro terra. Per terram infirmitas actionis, per silicem fortitudo signatur, per torrentes aureos doctrina intimæ claritatis. Ad se ergo conversis pro terra dat silicem robusti operis, et pro silice torrentes aureos. Pro. Quia pro robusto opere doctrinam multiplicat claræ prædicationis. BEDA. Hoc dicit, quod si propitiato sibi Domino, etc., usque ad sunt argentum igne examinatum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then shalt thou lay up gold as dust, and the gold of Ophir as the stones of the brooks.

In Context

23Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. + 22.23 Si reversus fuerit. Quia a justitiæ ædificatione destructus es. Et longe facies. Corpus animæ accipitur tabernaculum et mens cogitationum. Et est sensus: Si ad Deum post errata revertaris, in cogitatione et in opere mundaberis.

25Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. + 22.25 Eritque Omnipotens contra. Ibid. Sæpe cum sacris eloquiis intendimus, malignorum spirituum insidias graviter toleramus. Et est sensus: dum malignos spiritus a te repulerit, divini in te eloquii talentum lucidum excrescet.

Read all of Job 22

Cross References

1 Kings 9:28Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem. + 9.28 In Ophir. ID. Ophir nomen est provinciæ in India. Ab Ophir uno de posteris Heber nominatur, quæ et terra aurea appellatur, eo quod montes aureos habeat, qui a leonibus et sævissimis bestiis incoluntur. Ad quos nullus aliter accedere audet, nisi qui in navi stantes juxta littus, terram quam unguibus leonum effossam invenerint, in suam navem recipiunt, ut si bestiæ eos senserint, facile in mare recipiantur.

1 Kings 22:48Nec erat tunc rex constitutus in Edom.

2 Chronicles 1:5Altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia.

2 Chronicles 9:27Tantamque copiam præbuit argenti in Jerusalem quasi lapidum: et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum quæ gignuntur in campestribus. + 9.27 Tantamque. Præbet verus Salomon in Ecclesia copiam argenti quasi tapidum, cum corda gentilium insensibilia, ad veri Dei intellectum quos lapides pro Deo coluerunt, ad meditationem legis, et prædicationem Evangelii convertit. De quibus dicitur: Similes illis fiunt qui faciunt ea, etc. Psal. 113.. Et alibi: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ Matth. 3.. Præbet etiam multitudinem cedrorum quasi sycomororum, quia sterilitatem gentium quæ in altum se erigere non volebant, provexit ad fecunditatem bonorum operum et virtutum. Et cedrorum. Cedrus est imputribilis natura, odore jucunda, aspectu nitida, quæ accensa nitore serpentes fugat et perimit. Reliqua vero. Quæ fecit postquam legem Dei transgressus est, cum alienigenæ uxores usque ad idololatriam eum pertraxerunt: multi quidem ut Salomon bene incipiunt et male desinunt, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet.

Psalms 45:9Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram, + 45.9 Venite et videte. Ibid. Diapsalmus. Magnalia incarnationis. Posuit. Quasi signa, ad vocandum populum. Prodigia. Ut de partu Virginis, et stella, et cæteris. Auferens bella. AUG. Quia per ejus adventum idololatria et superstitio totius orbis perit, vel, tunc temporis pro ejus præsentia orbis pacatus fuit. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 22:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 22:23Job 22Job 22:25 →