2 Chronicles 9:27
Tantamque copiam præbuit argenti in Jerusalem quasi lapidum: et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum quæ gignuntur in campestribus. + 9.27 Tantamque. Præbet verus Salomon in Ecclesia copiam argenti quasi tapidum, cum corda gentilium insensibilia, ad veri Dei intellectum quos lapides pro Deo coluerunt, ad meditationem legis, et prædicationem Evangelii convertit. De quibus dicitur: Similes illis fiunt qui faciunt ea, etc. Psal. 113.. Et alibi: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ Matth. 3.. Præbet etiam multitudinem cedrorum quasi sycomororum, quia sterilitatem gentium quæ in altum se erigere non volebant, provexit ad fecunditatem bonorum operum et virtutum. Et cedrorum. Cedrus est imputribilis natura, odore jucunda, aspectu nitida, quæ accensa nitore serpentes fugat et perimit. Reliqua vero. Quæ fecit postquam legem Dei transgressus est, cum alienigenæ uxores usque ad idololatriam eum pertraxerunt: multi quidem ut Salomon bene incipiunt et male desinunt, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Adducebantur autem ei equi de Ægypto, cunctisque regionibus.
Cross References
1 Kings 10:27Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta et lapidum: et cedrorum præbuit multitudinem quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus.
2 Chronicles 1:15Præbuitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus multitudine magna.
Job 22:24Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. + 22.24 Dabit pro terra. Per terram infirmitas actionis, per silicem fortitudo signatur, per torrentes aureos doctrina intimæ claritatis. Ad se ergo conversis pro terra dat silicem robusti operis, et pro silice torrentes aureos. Pro. Quia pro robusto opere doctrinam multiplicat claræ prædicationis. BEDA. Hoc dicit, quod si propitiato sibi Domino, etc., usque ad sunt argentum igne examinatum.
Isaiah 9:10Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. + 9.10 Lateres ceciderunt. ID. Dicebant superius, etc., usque ad ex fortibus et bellicosis principibus populum muniemus. Cedros. Id est, invincibiles ex nobis principes præficiemus eis.
Luke 19:4Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. + 19.4 Sycomorum. Sycomorus arbor est, moro foliis similis, sed altitudine præstans, et interpretatur ficus fatua, id est crux. Quæ credentes ut ficus pascit, ab infidelibus irridetur ut fatua. Quam pusillus ascendit, dum quilibet humilis et propriæ infirmitatis conscius, in virtute crucis gloriatur, et per hanc laudabilem fatuitatem transeuntem prope Dominum cernit, quia si nondum ita solide ut est jam, tamen raptim, et quasi in transitu luci sapientiæ cœlestis intendit. Quia inde erat transiturus. ISID. Illa parte ubi sycomorus, vel ubi crediturus, etc., usque ad velut in fecunda altitudine operis eminebat.