Job 24:1
[Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. + 24.1 Qui autem. Quia etsi jam per fidem Deum novimus, qualiter tamen sit ejus æternitas sine præterito vel futuro, non videmus. Beatus Job ne plus sapiat quam oportet sapere, dies Domini non posse comprehendi testificans, ad hæreticorum mox superbiam respectum mentis convertit: qui alta sapere appetunt, de quibus sequitur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Why, seeing times are not hidden from the Almighty, do they that know him not see his days?
In Context
Cross References
Genesis 7:4Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. + 7.4 Ego pluam, etc. ISID. Quæst. in Gen., c. 7 Quia omnis reatus contra decalogum committitur per universum orbem, qui partibus quatuor dividitur: quater vero decem quadraginta fiunt; sive reatus contrahatur ex prosperitate, quod pertinet ad dies; sive ex adversitate, quod ad noctes, in baptismo abluitur.
Genesis 18:20Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. + 18.20 Clamor Sodomorum et Gomorrhæ, etc. AUG. Q. in Gen. Si hæc verba non dubitantis, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla est quæstio. Humano enim more ad homines loquitur Deus, et ira ejus sine perturbatione est, quia immutabilis est. Sæpe autem sic minando dicimus: Videamus si non tibi facio, et si non potero tibi facere; vel sciam, id est experiar utrum non possim. Sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanæ locutionis est, cui Deus se coaptat, ut humanæ infirmitati conveniat. GREG. lib. V Moral., cap. 7 Peccatum vero cum voce, culpa est in actione. Peccatum vero cum clamore, culpa cum libertate.
Psalms 73:16Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem. 1
Ecclesiastes 8:6Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio,
Isaiah 2:12Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur; + 2.12 Domini exercituum. Ubicunque de victoria, vel vindicta Domini loquitur; Dominum exercituum eum commemorat, ne dubitemus de ejus victoria, cujus tanta est potentia.