Genesis 7:4
Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. + 7.4 Ego pluam, etc. ISID. Quæst. in Gen., c. 7 Quia omnis reatus contra decalogum committitur per universum orbem, qui partibus quatuor dividitur: quater vero decem quadraginta fiunt; sive reatus contrahatur ex prosperitate, quod pertinet ad dies; sive ex adversitate, quod ad noctes, in baptismo abluitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:3Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. + 6.3 Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus meus, etc. HIER., ibid. Hebr. loiadon. Non judicabit spiritus meus homines in sempiternum, quoniam caro sunt. Hoc est, quia fragilis est hominum conditio, etc., usque ad sed eorum quos erat diluvio deleturus. Eruntque dies illius, etc. STRAB. Ante diluvium, scilicet ad agendam pœnitentiam. Sed quia in malitia perseveraverunt ante præfixum terminum, centesimo anno deleti sunt.
Genesis 6:13dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. + 6.13 Disperdam eos cum, etc. Tradunt doctores terræ virorem et fecunditatem longe esse inferiorem post diluvium; et ideo hominibus esum carnium concessum, cum antea tantum terræ fructibus victitarent.
Genesis 7:10Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. + 7.10 Cumque transissent, etc. ISID. Quia in spe futuræ quietis, quam significat septimus dies, baptizamur, omnis caro extra arcam diluvio consumpta est; quia extra Ecclesiam aqua baptismi, quamvis eadem sit, non valet ad salutem, sed ad perniciem.
Genesis 7:17Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. + 7.17 Quadraginta diebus, etc. ALC. Quadragenario numero pluvia inundavit, qui tribulationem pœnitentiæ ostendit. Post quadraginta dies Nœ fenestram aperuit, significans jejunantibus cœlum aperiri. Unde Moyses, Elias, et ipse Salvator, quadragenario numero jejunia consecravit, tanquam tribus temporibus necessaria, ante legem, sub lege, sub gratia.
Genesis 8:10Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. + 8.10 Exspectatis, etc. Post septem dies alios, dimissa columba propter septenariam operationem spiritualem, olivæ fructuosum surculum retulit, signans multos extra Ecclesiam baptizatos, si pinguedo charitatis non defuerit, posteriore tempore in ore columbæ, tanquam in osculo pacis, ad unitatis societatem reduci.
Genesis 29:27Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.