Job 24:23
Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. + 24.23 Detraxit fortes. In fortitudine suæ pravitatis fortes detrahit, cum per sui erroris astutiam potentes hujus mundi rapit. Et cum steterit. Stat in hoc mundo perversus prædicator, quousque terreno vivit in corpore, sed vitæ suæ credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit. Oculi autem ejus. GREG. in Job., l. 17. Vias suas peccator intuetur, quia sola cogitare, sola cernere nititur, quæ sibi ad commodum temporale suffragentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Though it be given him to be in safety, whereon he resteth; yet his eyes are upon their ways.
In Context
Cross References
Job 11:11Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat? + 11.11 Ipse enim novit. Ibid. Dum mens elatione attollitur, etc., usque ad quo vanitas cum iniquitate pertrahit, ad tumorem scilicet, subdit:
Psalms 10:5Dominus in templo sancto suo; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebræ ejus interrogant filios hominum. 1
Psalms 11:4Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. + 11.4 Disperdat Dominus universa labia, etc. CASS. Id est, passim pereant, qui in una pravitate conveniunt. Linguam magniloquam. Ibid. Id est, superbam: hi sunt hypocritæ, habentes speciem in sermone ad decipiendos homines, et Deo non subditi. REMIG. Vel, philosophi. 1
Proverbs 5:21Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. + 5.21 Respicit Dominus. Non se putent adulteri noctis tenebris, etc., usque ad: et nox sicut dies illuminabitur.
Proverbs 25:21Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere:
Ecclesiastes 8:11Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.