Job 24:24
Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. + 24.24 Elevati sunt ad modicum. Subsistere enim nequeunt, qui ab æterna soliditate dividuntur. Et humiliabuntur sicut omnia. Omnia profecto terrena. Et est sensus: Stare nullo modo queunt, quia ipsa quoque fugiunt quibus innituntur: dumque temporalia diligunt, cum his et temporis volubilitate percurrunt. Et sicut summitates spicarum, etc. Spicarum summitates aristæ sunt, etc., usque ad trituræ ultimæ fortitudine frangitur, et grana apparent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 14:21Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget. + 14.21 Sive nobiles fuerint filii. Sicut enim hi qui adhuc sunt viventes, mortuorum animæ in quo loco habeantur ignorant: ita mortui carnaliter vitam in carne positorum qualiter post eos disponatur, nesciunt.
Job 21:13Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. + 21.13 Ducunt in bonis dies suos. Quia omnis longitudo vitæ præsentis punctus esse cognoscitur, cum fine terminatur. Quidquid enim transire potuit, subitum fuit. Et in puncto ad inferna descendunt. Sed finis est pessimus; ecce quo tendebat, quia præsentis vitæ prosperitas non est testis innocentiæ, quia et hac usi pereunt, et flagellati liberantur, quod est contra amicos Job.
James 1:11exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. + 1.11 Dives in itineribus. Viæ divitis temporalia sunt, quibus beatificari quærit, quæ cito destruentur. Ardor solis, adventus severi Judicis: vel in morte cujusque improvisus, vel in judicio communiter. In quo justus ut arbor fructifera manebit.
Revelation 14:14Et vidi: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam. + 14.14 Et vidi. Ostensa remuneratione bonorum, per quod invitabat ad consortium eorum, supponit damnationem impiorum, ut per terrorem ducat ad idem propositum. Similem Filio hominis. Quia non jam vere erat Filius hominis, qui immortalis.