Job 28:24
Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit. + 28.24 Ipse enim mundi fines intuetur. Respicere Dei est perdita ad gratiam reformare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For he looketh to the ends of the earth, and seeth under the whole heaven;
In Context
Cross References
2 Chronicles 16:9Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.
Psalms 33:13Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos? + 33.13 Dies videre bonos. Quia omnes fatentur se velle. 1
Proverbs 15:3In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.
Revelation 5:6Et vidi: et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. + 5.6 Et ecce in medio throni. Ecclesia, quæ a Christo tanquam thronus possidetur, tanquam animalia pascitur, tanquam seniores in judicio potestatis honoratur, ipsa super Christum ædificata in septem cornibus fortitudinis, regno exaltatur, in septem oculis, signis et virtutibus illuminatur. Tanquam occisum. Quia etsi fuerit mortuus, ex virtute tamen Dei vivit. Vel inter suos tanquam occisus est, in quibus quotidie mortificatur. Cornua septem, etc. Quia dat regnum, quod in cornibus notatur. Oculos, quia illuminat. Vel cornua sunt eminentiores sancti, in capite Christo fundati, carnem excedentes.