The Bible Software
bible.softwareJobJob 28 › Job 28:9

Job 28:9

Ad silicem extendit manum suam: subvertit a radicibus montes. + 28.9 Ad silicem extendit manum suam. Quia ad duritiam gentium brachium suæ prædicationis misit. Subvertit a radicibus montes. Radices, cogitationes intimæ superborum: montes a radicibus sunt eversi, quia sæculi potestates ad colendum Deum ab intima cogitatione ceciderunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He putteth forth his hand upon the rock; he overturneth the mountains by the roots.

In Context

8Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leæna. + 28.8 Non calcaverunt eam filii institorum. Institores sunt qui spirituale negotium gerunt, etc., usque ad institorum filios, pastores et doctores. Nec pertransivit per eam leæna. Leæna dicitur Ecclesia, quia male viventes in vitiis ore prædicationis sanctæ interficit, unde Petro dicitur: Macta et manduca. Ecclesia itaque per Judæam transiit, sed non pertransiit: quia ex illa paucos ad fidem rapuit, sed tamen infidelem populum a perfidia funditus non exstinxit. Sed a Judæis repulsa, quid fecit?

10In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus. + 28.10 In petris rivos excidit, etc. Ibid. id est in duris gentium cordibus fluvios prædicationis aperuit. Et omne pretiosum vidit oculus ejus. Vidit Deus pretiosum, cum humanam animam de se abjectam sapientiæ gratiæ suæ illustratione respexit.

Read all of Job 28

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 28:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 28:8Job 28Job 28:10 →