Job 28:8
Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leæna. + 28.8 Non calcaverunt eam filii institorum. Institores sunt qui spirituale negotium gerunt, etc., usque ad institorum filios, pastores et doctores. Nec pertransivit per eam leæna. Leæna dicitur Ecclesia, quia male viventes in vitiis ore prædicationis sanctæ interficit, unde Petro dicitur: Macta et manduca. Ecclesia itaque per Judæam transiit, sed non pertransiit: quia ex illa paucos ad fidem rapuit, sed tamen infidelem populum a perfidia funditus non exstinxit. Sed a Judæis repulsa, quid fecit?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The lion’s whelps have not trodden it, nor the fierce lion passed by it.
In Context
Cross References
Proverbs 2:7Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, + 2.7 Custodiet. Ut in quocunque virtutum gradu rectos juvet et simplices. Job simplex et rectus Job. 1.; simplex, per innocentiam mansuetudinis, et rectus, per cautelam discretionis: simplex, nullum lædens, imo cunctis proficiens, rectus, a nullo corruptus.