bible.software › Job › Job 3 › Job 3:12
Job 3:12
Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Why did the knees prevent me? or why the breasts that I should suck?
In Context
11Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii? + 3.11 Quare non in vulva mortuus sum. Non est credendum, etc., usque ad ne ad delectationem suggestio traheret. Et egressus ex utero. GREG. Quia peccatum conceptum foras, etc., usque ad dum contentionem propriæ carnis contra spiritum ferunt.
13Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem + 3.13 Nunc enim. Ibid. Per nunc, quod est præsentis temporis, stantem semper in præsenti, id est, æternam quietem designat. Requiescerem cum regibus. Id est, angelis, quod subjecta regunt. Qui et consules, quia nobis voluntatem Dei nuntiando consulunt. Vel reges, dicit sanctos prædicatores, qui se regunt, et consules terræ, quia terrenis bene consulunt. Dicit ergo quod si non peccaret, illuc etiam non redemptus ascenderet, ad quod apostoli et sancti prædicatores post redemptionem cum magno labore perveniunt, qui non differuntur ut antiqui, sed mox post mortem intrant cœlum. Qui ædificant, Omnis terrenus densis cogitationum tumultibus corde comprimitur, et frequentia desideriorum quasi turbarum calcatur. Sed solitudines ædificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et in amorem intimæ quietis anhelare, ut possit dici: Unam petii a Domino, et hanc requiram, etc.
Read all of Job 3
Cross References
Genesis 30:3At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
Isaiah 66:12Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. + 66.12 Blandientur vobis. HIER. Sustentantes, lac dantes, sicut ille qui dicit, Obsecro vos, fatres, per misericordiam Dei ut exhibeatis corda vestra Rom. 12., etc. Et: Obsecro vos tanquam advenas, I Petr. 2.. etc.
This Verse In Other Editions
Study Job 3:12