The Bible Software
bible.softwareJobJob 3 › Job 3:13

Job 3:13

Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem + 3.13 Nunc enim. Ibid. Per nunc, quod est præsentis temporis, stantem semper in præsenti, id est, æternam quietem designat. Requiescerem cum regibus. Id est, angelis, quod subjecta regunt. Qui et consules, quia nobis voluntatem Dei nuntiando consulunt. Vel reges, dicit sanctos prædicatores, qui se regunt, et consules terræ, quia terrenis bene consulunt. Dicit ergo quod si non peccaret, illuc etiam non redemptus ascenderet, ad quod apostoli et sancti prædicatores post redemptionem cum magno labore perveniunt, qui non differuntur ut antiqui, sed mox post mortem intrant cœlum. Qui ædificant, Omnis terrenus densis cogitationum tumultibus corde comprimitur, et frequentia desideriorum quasi turbarum calcatur. Sed solitudines ædificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et in amorem intimæ quietis anhelare, ut possit dici: Unam petii a Domino, et hanc requiram, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For now should I have lain still and been quiet, I should have slept: then had I been at rest,

In Context

12Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus?

14cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines;

Read all of Job 3

Cross References

Job 7:8Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. + 7.8 Nec aspiciet me visus hominis. Id est misericordia Redemptoris, quæ peccantium duritiam emollit, ut cum Petrum respexit Luc. 22.; sed post mortem non liberat, quem ante gratia non reformat. Non visus hominis, sed, Oculi tui in. GERG. Id est, districtum judicem ad feriendum videbis, et qui hic exspectatus ad pœnitentiam substiti, jam non subsistat. Hoc justo convenit, qui timet omne quod agit, et remota pietate se periturum præscit, et non subsistit ante oculos, quia pœnæ vita non sufficit, si justitia eum premit. Nec enim astra, id est qui sanctitate lucent, coram eo munda sunt. Culpa autem et pœna humani generis breviter subditur.

Job 10:22terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.] + 10.22 Miseriæ et tenebrarum. Quia foris dolor cruciat, quos cæcitas mentis intus obscurat; vel, ibi nemo ultra ad lucem redit, sicut in ista: ubi etsi sit miseria per conversionem licet reverti ad lucem. Umbra mortis. Mors est separatio a Deo; umbra obscuritas ejus; quia ignis pœnalis cremationem habet, et non lucem, ut in utroque puniantur, qui in utroque peccaverunt. Nullus ordo. Ibid. Non quod Deus non ordinet, usque ad qualitas rerum non servatur. Unde et addit: Sempiternus horror. Hic timor est futuri mali, etc., usque ad ne venirent ad tormenta quos in pœna videret qui Lazarum vidit.

Job 14:12sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. + 14.12 Donec atteratur cœlum non evigilabit. Quia, nisi hujus mundi finis advenerit, humanum genus a somno non evigilabit.

Job 19:27quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo. + 19.27 Quem visurus sum, etc. GREG. Caro nostra post resurrectionem eadem erit et diversa. Eadem per naturam, diversa per gloriam. Eritque spiritalis, quia incorruptibilis et palpabilis: quia non amittet essentiam veracis naturæ. Ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non aliis. Expresse indicat veritatem resurrectionis: non enim alius moritur et alius resurgit ut qui dicunt invisibile et impalpabile corpus futurum sicut Eutychius dixit sed idem ipse. Reposita est hæc spes mea in sinu meo. Nihil nos certius habere credimus, etc., usque ad unde protinus subdit:

Job 21:23Iste moritur robustus et sanus, dives et felix: + 21.23 Iste moritur. Ecce ponit illa in quibus Omnipotentis secretum quis discutiat, quærendo cur hæc ita esse permittat. Superficies litteræ satis patet per se. Quod autem dicit:

Ecclesiastes 9:10Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.] + 9.10 Erunt. Id est, valebunt tibi post mortem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 3:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 3:12Job 3Job 3:14 →