The Bible Software
bible.softwareJobJob 30 › Job 30:14

Job 30:14

Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. + 30.14 Quasi rupto muro. Redemptor nobis est murus, etc., usque ad quod quidem fit, quia datur a Deo potestas inimicis. Et aperta janua irruerunt super me. Cum perversis in hac vita, etc., usque ad destruere munimina fidei conantur. Et ad meas miserias devoluti sunt. Reprobi per suas, et ad nostras miserias revolvuntur, quando ad ea mala, in quibus ipsi implicati sunt, etiam quosdam nobis unitos trahunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They came upon me as a wide breaking in of waters: in the desolation they rolled themselves upon me.

In Context

13Dissipaverunt itinera mea; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium. + 30.13 Dissipaverunt itinera mea. Dicat hoc beatus Job de malignis spiritibus; dicat Ecclesia de persequentibus, qui ejus itinera dissipant, dum in quorumdam infirmorum mentibus veritatis viam squalida persuasione perturbant. Insidiati sunt mihi et prævaluerunt. Insidiantes prævalent, cum eos quos aperte ad malum trahere nequeunt, simulando bona pervertunt. Et non fuit qui ferret auxilium. Plerumque justi tribulatione deprehensi tardari manum subvenientis æstimant, cum se persequentium immanitas paulo longius angustiat; et concita quidem sunt ereptoris remedia, sed tarda dolori videntur.

15Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. + 30.15 Redactus sum in nihilum. Apud æstimationem malorum, etc., usque ad et secundum historiam accipienda sunt, quod est planum. Abstulisti quasi ventus desiderium meum. Fidelis populus se pati denuntiat, quod eos quos diligit, pati dolet. Ventus ergo desiderium tollit, cum res quælibet transitoria æternitatis appetitum destruit. Velut nubes pertransiit. Nubes in alto eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit: salus ergo ut nubes transiit, quia perversorum gloria, quo alta est, fixa non est. Expletis desideriis et actibus infirmantium, ad vocem electorum redit.

Read all of Job 30

Cross References

Job 22:16qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum? + 22.16 Qui sublati sunt ante tempus suum; nisi quod omnes. Qui præsentem vitam diligunt, etc., usque ad et mutatur sententia, sed non consilium æternum. Et fluvius subvertit fundamentum eorum. Iniqui dum præsentia esse fugitiva non intuentur, etc., usque ad quia cursus mutabilitatis statum in eis subruit perversæ constructioni.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 30:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 30:13Job 30Job 30:15 →