The Bible Software
bible.software › Job › Job 31 › Job 31:40

Job 31:40

pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.] Finita sunt verba Job. + 31.40 Pro frumento. Si, inquam, hoc vel illud feci, etc., usque ad de illis ergo, Gloria ejus quasi flos feni. Pro frumento. Pro frumento quippe tribulus, et pro hordeo spina oritur, cum in retributione ultima, in qua remuneratio laboris quæritur, punctio doloris invenitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let thistles grow instead of wheat, and cockle instead of barley. The words of Job are ended.

In Context

39si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi: + 31.39 Si fructus ejus comedi. Qui præest et subest, etc., usque ad a quibus fructus corporeæ servitutis accepit. Animam agricolarum ejus afflixi. Animas agricolarum affligit rector Ecclesiæ, etc., usque ad qui non suam gloriam quærit, ab omnibus vult adjuvari.

Read all of Job 31

Cross References

Genesis 3:17Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. + 3.17 Maledicta terra, etc. AUG. ibid., c. 38 Hos esse labores humani generis in terra nemo ignorat, et quod non esset, si felicitas quæ erat in paradiso teneretur indubitanter constat. STRAB. Terra maledicitur, non Adam, ut cuncti propter quos hæc scripta sunt terrerentur, ne similia facientes, simili pœna plecterentur. Ipse vero Cain, quia primæ prævaricationi fratricidium addidit, maledicitur cum dicitur: Maledictus eris super terram, etc. AUG. Terræ maledixit, non aquis, quia homo de fructu terræ contra vetitum manducavit, non de aquis bibit, et in aquis erat peccatum abluendum de fructu terræ contractum. Animalia quoque terrestria plus maledictionis habent quam aquatilia, quia plus vivunt de maledicta terra. Inde Christus post resurrectionem de pisce manducavit, non de terrestri animali. Maledicta terra in opere tuo. GREG., Moral. lib. 4, c. 5, 6 Deus maledicit homini peccanti, etc., usque ad et duos quinquagenarios flamma combussit. In laboribus, etc. RAB. Spinæ antea erant, sed non ut laborem homini inferrent: cui post peccatum fuerunt ad laborem et afflictionem, sicut serpentes et quæcunque noxia, ante innoxia. Et notandum quod Adæ extrinseca pœna imponitur: Maledicta terra in opere tuo; mulieri vero intrinseca, cum dicitur: Multiplicabo ærumnas tuas, etc., quia seducta seduxit virum.

Job 31:22humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. + 31.22 Humerus meus. Si ea bona quæ ore protuli, etc., usque ad ut ostendat in se conjunctas, singulas enumerat.

Isaiah 7:23Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt.

Malachi 1:3Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Job 31:40

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 31:39Job 31