Genesis 3:17
Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. + 3.17 Maledicta terra, etc. AUG. ibid., c. 38 Hos esse labores humani generis in terra nemo ignorat, et quod non esset, si felicitas quæ erat in paradiso teneretur indubitanter constat. STRAB. Terra maledicitur, non Adam, ut cuncti propter quos hæc scripta sunt terrerentur, ne similia facientes, simili pœna plecterentur. Ipse vero Cain, quia primæ prævaricationi fratricidium addidit, maledicitur cum dicitur: Maledictus eris super terram, etc. AUG. Terræ maledixit, non aquis, quia homo de fructu terræ contra vetitum manducavit, non de aquis bibit, et in aquis erat peccatum abluendum de fructu terræ contractum. Animalia quoque terrestria plus maledictionis habent quam aquatilia, quia plus vivunt de maledicta terra. Inde Christus post resurrectionem de pisce manducavit, non de terrestri animali. Maledicta terra in opere tuo. GREG., Moral. lib. 4, c. 5, 6 Deus maledicit homini peccanti, etc., usque ad et duos quinquagenarios flamma combussit. In laboribus, etc. RAB. Spinæ antea erant, sed non ut laborem homini inferrent: cui post peccatum fuerunt ad laborem et afflictionem, sicut serpentes et quæcunque noxia, ante innoxia. Et notandum quod Adæ extrinseca pœna imponitur: Maledicta terra in opere tuo; mulieri vero intrinseca, cum dicitur: Multiplicabo ærumnas tuas, etc., quia seducta seduxit virum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.
Cross References
Genesis 3:6Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit. + 3.6 Vidit igitur, etc. ISID. ex Aug. ubi supra. Quomodo videbant si clausi erant oculi? Sed dictum est ut intelligamus eos oculos apertos fuisse, postquam de fructu comederunt, quibus se nudos videbant, et displicebant: id est, oculos astutiæ, quibus simplicitas displicet. Cum quis enim ceciderit ab intima luce veritatis, nihil est unde superbia placere velit, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim hypocricis nascitur, in qua multum videntur cordati, qui decipere potuerunt quem voluerunt. Vidit igitur, etc. GREG., lib. XXI Moral., cap. 2 Ne in lubrica cogitatione versemur, non debemus intueri quod non licet concupisci, etc., usque ad exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est. Deditque viro suo, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum, etc. ISID. ex Aug. ubi supra, c. 16, 17 De quibus dictum est: Tunc viderunt quod nudi essent, oculis scilicet perversis, quibus nuditas, scilicet simplicitas, erubescenda videbatur. etc., usque ad Ad meipsum turbata est anima mea. Psal. 41 Qui comedit, etc. AUG., de Gen., lib. 11, c. 3, tom. 3, col. 429 Ad concupiscendum scilicet invicem, etc., usque ad quæ convinceret peccatorem facto, et doceret scripto lectorem. Consuerunt folia ficus. ALCUIN., in Gen. t. 1 Quia gloriam simplicis castitatis amiserunt, ad duplicem libidinis pruritum confugerunt; unde Joan. 1: Cum esses sub ficus vidi te, et descendi, subaudi liberare te.
Genesis 5:29vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
Job 5:6Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. + 5.6 Nihil in terra fit sine causa. Quia inde ille justius de negligentia punitur, iste de studio coronatur. Sed quia ad intelligendum recta non modo studio, sed et persecutionibus erudimur, additum: Et de humo non egredietur. Et de humo non egredietur. Ibid. Humus, id est, elementa mundi in pœnam vertuntur delinquentium; unde dicitur: Pugnabit pro eo, id est, pro Domino, orbis terrarum contra insensatos, sed tamen de eis non egredietur dolor, quia pœna non nascitur de his quæ feriunt, sed de his qui peccando percussiones extorserunt: sed quo exterior pœna castigat, eo mens ad superna levatur; unde subdit:
Job 14:1[Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. + 14.1 Homo natus de muliere. GREG. Hic mulieris nomine infirmitas designatur, et est sensus: Quid in se habet fortitudinis, qui nascitur ex infirmitate, qui et angustiatur ad vitam, et dilatatur ad miseriam.
Psalms 90:7Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. + 90.7 Cadent a latere. CASS. Secundo, fidentis in Deo caput, id est Christum, in cœlo levatum, dicit a nullo posse contingi, qui et proles in terra protegit: sed præsumptores ab eo cadunt. Ecce certitudo protectionis fidentis in Deo per Christum. A latere. Latus Dei est corona justorum, qui cum eo judicabunt, unde dicitur: Mittite a latere vestro, id est, qui vobiscum habent consilium. Latus ergo Christi, Apostoli et eorum imitatores, quibus promisit: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 19.. Duodecim sedes perfectio tribunalis, in quibus sedebunt omnes qui omnia reliquerunt, et secuti sunt Christum. 1
Ecclesiastes 1:2[Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. + 1.2 Vanitas vanitatum. ID. Pro vanitas vanitatum secundum quosdam interpretes possumus dicere, etc., usque ad donec veniat quod perfectum est. Antequam suam ponat sententiam, quemdam apparatum videtur et ornamentum facere, cum dicit: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Postea a majori, id est ab homine incipit, ostendens ipsum vanitati subjectum, id est mutabilitati. Et hoc est, vanitas, etc. Vanitas omnis homo vivens: quanto magis cætera! Unde, Vanitati subjecta est creatura, non volens, sed propter eum qui, etc. Quidquid enim non esse potest, vanitas dici potest, quia mutari potest. Solus Deus semper idem est quod est. Quod autem mutatur, quodammodo evanescit, et non est quod erat; ad comparationem Creatoris, omnis creatura vanitas potest dici et quasi nihilum computari. HIER. Si cuncta quæ fecit Deus, etc., usque ad cogor non semel, sed bis dicere, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.