Job 32:18
Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For I am full of matter, the spirit within me constraineth me.
In Context
17respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
19En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
Cross References
Psalms 39:3Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos. + 39.3 Lacu. ID. Tenebræ iniquitatum, infidelitatis scilicet et ignorantiæ, etc., usque: ad petra contra lutum. HIER. In lacu vero et in luto, gentes idola colentes: vel, omnes terrena amantes. 1
Ezekiel 3:14Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me.
2 Corinthians 5:13Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis. + 5.13 Sive enim mente. Quasi dicat: De nobis utique gloriari potestis, quia quidquid agimus, vel est honor Dei, vel utilitas proximi. Sive excedimus, id est, si nos commendamus (in quo putamur insensati), Deo est, id est ad honorem Dei, qui sic nos exaltavit. Sive sobrii: ut non alta de nobis dicamus, ad vestram est hoc utilitatem. Sive enim mente excedimus. Loquitur Apostolus de quadam ineffabili contemplatione et raptu, ubi audivit quod non licet homini loqui. Deo est: non vobis, qui non potestis capere. Sive enim sobrii sumus. Condescendendo. Vobis. Quia sic loquimur, ut capere possitis. Isti sunt angeli de quibus Dominus ait in Evangelio: Videbitis cœlum apertum, et angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis; hos eosdem angelos vidit Jacob in scalis ascendentes et descendentes.