The Bible Software
bible.software › Corinthios Ii › Corinthios Ii 5 › Corinthios Ii 5:13

Corinthios Ii 5:13

Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis. + 5.13 Sive enim mente. Quasi dicat: De nobis utique gloriari potestis, quia quidquid agimus, vel est honor Dei, vel utilitas proximi. Sive excedimus, id est, si nos commendamus (in quo putamur insensati), Deo est, id est ad honorem Dei, qui sic nos exaltavit. Sive sobrii: ut non alta de nobis dicamus, ad vestram est hoc utilitatem. Sive enim mente excedimus. Loquitur Apostolus de quadam ineffabili contemplatione et raptu, ubi audivit quod non licet homini loqui. Deo est: non vobis, qui non potestis capere. Sive enim sobrii sumus. Condescendendo. Vobis. Quia sic loquimur, ut capere possitis. Isti sunt angeli de quibus Dominus ait in Evangelio: Videbitis cœlum apertum, et angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis; hos eosdem angelos vidit Jacob in scalis ascendentes et descendentes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For whether we be beside ourselves, it is to God: or whether we be sober, it is for your cause.

In Context

12Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.

14Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: + 5.14 Charitas enim Christi, etc. Quia Christus charitate pro nobis mortuus est, constat omnes mortuos fuisse in Adam; pro quibus mortuus est Christus, ut eos a morte liberaret. Quæ gratia ne inutilis sit hominibus, apostoli, ut eos illiciant, necessario se laudant; per gloriam enim et meritum apostolorum agnoscitur gratia et beneficium Christi. Si unus pro omnibus. Id est, si Christus pro omnibus quantum ad se, etsi non omnibus profuit, ergo et omnes homines debent mori pro honore illius.

Read all of Corinthios Ii 5

Cross References

2 Samuel 6:21Dixitque David ad Michol: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus, et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israël

Romans 12:3Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. + 12.3 Dico enim. Hoc est sacrificium Christianorum, ut multi unum corpus sint in Christo. Hoc enim in Sacramento altaris fidelibus voto demonstratur Ecclesiæ, quæ in ea re quam offert, significatur. Sicut enim panis ex multis granis conficitur, ita ex multis fidelium membris sancta constat Ecclesia, qui Creatoris sui participatione congaudent; cujus munere sancti sunt et unum, quod et in sequenti ostenditur, ubi ait: Multi unum corpus sumus in Christo I Cor. 10.. Quod non potest fieri, nisi sapiant ad sobrietatem, quod hic præcipitur. Sapere ad sobrietatem. Id est, quod, justitiæ terminos non egrediatur quod nobis solum utile sit, et nulli obsit. Mensuram fidei. Secundum fidem quam mensurate partitur Deus, hæc est fides per charitatem operans sine qua nulla cujusquam existimanda sunt opera. Christo non ad mensuram datus est spiritus, sed cæteris omnibus datur et datus additur; unde Joannes de Christo ait: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum, cæteris dividitur, non quidem Spiritus, sed dona ejus.

2 Corinthians 7:12Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis + 7.12 Qui fecit injuriam. Ut ille qui incestum fecit. Vel illos tangit quos superius in prima. Epistola injurias et fraudes fratribus fecisse dixit. Et ostendit non magis causa eorum qui peccaverunt scripsisse remitti eis, quam causa Ecclesiæ quæ omni contumeliam aut fraudem patienti compatitur et indignatur. Et hoc est quod ait: Igitur etsi scripsi vobis, non tantum propter eum qui fecit injuriam, id est fraudem proximo suo, nec propter eum qui passus est fraudem, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam, etc. Totius populi sollicitudinem se habere ostendit, ut scilicet injusti emendentur et polluti sanctificentur, et Ecclesiæ reconcilientur.

2 Corinthians 11:16Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),

2 Corinthians 12:11Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum: + 12.11 Factus sum insipiens. In his omnibus commendationibus videor insipiens, sed vestra culpa qui debuistis me contra pseudo commendare.

1 Thessalonians 1:5quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. + 1.5 In Spiritu sancto. Quia per me recepistis dona Spiritus, non parce, sed in plenitudine. Quales fuerimus, etc. Per hoc etiam quod nos passi sumus in exemplum vobis, patet quod Deus vos dilexit et elegit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 5:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 5:12Corinthios Ii 5Corinthios Ii 5:14 →