The Bible Software
bible.softwareJobJob 13 › Job 13:19

Job 13:19

Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor? + 13.19 Quis est qui judicetur mecum. Quia in exterioribus actibus unde reprehendatur non habet, libere accusatorem quærit. Quia vero etiam justorum corda de stulta cogitatione se reprehendunt, subditur: Quare tacens consumor? Ac si dicat: Sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra me accusatricem conscientiam non timerem. Tacens enim consumitur, qui intus in se invenit unde uratur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who is he that will plead with me? for now, if I hold my tongue, I shall give up the ghost.

In Context

18Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. + 13.18 Si fuero judicatus, scio quod justus, quod nec ab ejus persona discrepat, etc., usque ad justum se factum non ignorat ex munere.

20Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: + 13.20 Duo tantum ne facias. Et Dei faciem, hic animadversionem dicit: in qua dum peccata aspicit, punit, a qua nemo absconditur, nisi duo quæ postulat amoveantur, de quibus sequitur:

Read all of Job 13

Cross References

Job 10:8Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me? + 10.8 Manus tuæ. Quasi pensa misericorditer, ne pereat quod fecisti. Fecerunt. Secundum animam. Totum in circuitu. Secundum corpus, etc., usque ad cum de cæteris dixit tantum: fiat. Et sic repente. Quasi quem tanta dignitate præponis, cur tanta vilitate despicis? Sed cum hac dignitate, quæ est per spiritum? est infirmitas per carnem, quæ moveat pium judicem, unde dicit:

Job 19:5At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. + 19.5 At vos contra me erigimini. Id est, vosmetipsos redarguendos relinquitis, et me districtis sententiis increpatis. Et arguitis me. Quia qui eum justum ante flagella noverant, injustum esse ex ipsa jam sua percussione judicabant.

Job 33:32Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum.

Isaiah 50:8Juxta est qui justificat me; quis contradicet mihi? Stemus simul; quis est adversarius meus? accedat ad me.

Jeremiah 20:9Et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 13:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 13:18Job 13Job 13:20 →