Job 32:22
Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For I know not to give flattering titles; in so doing my maker would soon take me away.
In Context
21Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
Cross References
Job 17:5Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient. + 17.5 Prædam pollicetur, etc. Ad caput malorum, diabolum scilicet, sententiam convertit, cujus socii sunt apostatæ angeli, qui cum eo ceciderunt. Filii, sunt homines perversi, qui de ejus prava persuasione in malitiæ operatione generantur. Prædam igitur sociis pollicetur, quia malignis spiritibus animas pravorum promittit in fine rapiendas. Oculi filiorum ejus deficient. Ibid. Quia intentiones hominum, etc., usque ad quod doleant, sine fine patiuntur.
Psalms 12:2quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem? + 12.2 Quandiu. CAS. Magnus ardor sustinentis, etc., usque ad quia spes protrahitur. Consilia. AUG. Consilio non est opus, etc., usque ad dolens precansque æterna. 1
Proverbs 28:23Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
Galatians 1:10Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. + 1.10 Modo. Dicit modo quia olim dum dixit hominem ex lege justificari, hominis gloriam inutilem, gratiam Dei prædicavit. Innuit hic etiam hoc facere illos seductores, ut laudarentur a Judæis, quos non timet offendere Paulus pro gloria Christi, qua veniente cessat lex. Si adhuc. Hinc quidam putant sufficere conscientiam, ut parum quid de eis existimet alius, curent; sed conscientia coram Deo est necessaria conversatio coram proximo; quæ si negligentius agitur, lædit exemplo. Unde alibi: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo II Cor. 10.. Item: Sine offensione estote Judæis et Græcis Ecclesiæ Dei II Cor. 8.. Item: Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus Matth. 5.. Item: Luceant opera vestra coram hominibus, etc. Ergo contra temerarios judices, detractores, susurrones, murmuratores, quærentes suspicari quod non vident, quærentes etiam jactare quod non suspicantur, sufficit conscientia. Nec in aliis quibus placere volumus quæramus nostram gloriam, sed eorum salutem, ut non nos, sed Deum laudent, qui tales fecit; unde: Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ubi illos arguit qui ita ventilant opera sua, ut finem operum suorum laudem hominum ponant, eamdemque laudem quasi pro mercede operum suorum computent.