Job 36:14
Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They die in youth, and their life is among the unclean.
In Context
13Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
15Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.
Cross References
Genesis 19:24Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: + 19.24 Igitur Dominus pluit super Sodomam, etc. GREG. Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa pœna discerent quod injusto desiderio fecissent. STRAB. Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitæ vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt.
Leviticus 10:1Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat. + 10.1 Arreptisque Nadab. AUG. quæst. 31 in Levit., tom. 3. Exeunte a Domino igne mortui sunt filii Aaron, etc., usque ad tormenta patientur. Arreptisque, etc. ISID., quæst. in Levit., tom. 5. Alienum ignem offerunt, etc., usque ad ne vitiis flagremus. ISICH. Hic eos qui aliena docent, etc., usque ad unde vitam poterant promereri. AUG., ubi supra. Alia littera, etc., usque ad per quos nobis Scripturam dedit.
Job 15:32Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent. + 15.32 Antequam dies ejus. GREG. Quia longos animo, etc., usque ad indisciplinatis obviat mors.
Job 22:16qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum? + 22.16 Qui sublati sunt ante tempus suum; nisi quod omnes. Qui præsentem vitam diligunt, etc., usque ad et mutatur sententia, sed non consilium æternum. Et fluvius subvertit fundamentum eorum. Iniqui dum præsentia esse fugitiva non intuentur, etc., usque ad quia cursus mutabilitatis statum in eis subruit perversæ constructioni.