Leviticus 10:1
Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat. + 10.1 Arreptisque Nadab. AUG. quæst. 31 in Levit., tom. 3. Exeunte a Domino igne mortui sunt filii Aaron, etc., usque ad tormenta patientur. Arreptisque, etc. ISID., quæst. in Levit., tom. 5. Alienum ignem offerunt, etc., usque ad ne vitiis flagremus. ISICH. Hic eos qui aliena docent, etc., usque ad unde vitam poterant promereri. AUG., ubi supra. Alia littera, etc., usque ad per quos nobis Scripturam dedit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
Cross References
Exodus 6:23Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Exodus 24:1Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. + 24.1 Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum, tu et Aaron, etc. AUG., quæst. 85 in Exod., tom. 3. Usque ad hunc locum Scripturæ justificationes intelliguntur, etc., usque ad justificationes vero Latini eas esse dicunt quæ Græci dicunt. Tu et Aaron, etc. STRAB. Moyses et Aaron et Nadab et Abiu. Per hos quatuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica præcepta sequuntur. Per septuaginta vero qui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicato significantur illi qui Spiritus sancti gratia adjuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur Num. 11: Assume tibi septuaginta viros, etc., de quibus Heldad et Meldad fuerunt.
Exodus 27:3Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis. + 27.3 Faciesque in usus ejus lebetes. ID., ibid. Vasa altaris diversa, etc., usque ad charitas nunquam exstinguenda flagrabit. Forcipes atque. ID., Ibid. Forcipes sunt prædicatores, etc., usque ad et lucere præcipiunt. Atque fuscinulas, et ignium, etc. ID., ibid. Fuscinulæ, quæ Græce vocantur, etc., usque ad nostræ vero capacitatis mensuram transcendant. Ignium receptacula. Ad hoc deputata sunt, ut per hæc ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum, deferretur; quia doctores tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare thymiamatis deferunt, cum auditores de virtute in virtutem provehunt docendo, et meritis crescentibus, ad altiora et divinæ visionis arcana interiora. Qui etiam ferventia pietate corda proximorum imitantur, receptacula ignium fiunt, quia flammam cœlestis sacrificii, quam in fraternis mentibus conspiciunt, in suis accendere satagunt.
Exodus 30:1Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, + 30.1 Facies quoque altare, etc. BEDA, ubi snpra, cap. 11. Expletis mandatis consecrationis, etc., usque ad etiam in corpore appropinquant. Altare. ID., ibid. Apte etiam altare thymiamatis quantum metalli fulgore præcellebat, tanto quantitate minus erat: quanto enim sanctiores, tanto pauciores. De lignis setim. ID., ibid. Apte de lignis setim albæ spinæ similibus et incorruptibilibus, etc., usque ad varia donationum gratia vivificat.
Exodus 30:34Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; æqualis ponderis erunt omnia: + 30.34 Onychen. Onyche ostreola fertur esse parvula suave redolens, magnitudine humani unguis: unde et onyche Græce dicitur, quia, onyx, Græce dicitur unguis. Galbanum. Galbanum succus ferulæ esse dicitur, et nascitur in Syria optimum: cartilaginosum est, et minus lignosum, cujus odore fugantur serpentes. Et thus. Thus Græce, libanum Latine dicitur, a Libano monte Arabiæ: alius enim Libanus est Phœnicis, in quo sunt cedri. Thus optimum, scilicet quod masculinum dicitur, quia in modum humani testis rotundum, cujus arbor nascitur in Arabia ad æris qualitatem perplexo et in torto vimine. Mystice autem hæ quatuor species significant sanctarum virtutum species.
Exodus 37:29Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.