Job 36:27
Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For he maketh small the drops of water: they pour down rain according to the vapour thereof:
In Context
26Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis.
28qui de nubibus fluunt quæ prætexunt cuncta desuper.
Cross References
Genesis 2:5et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: + 2.5 Et omne virgultum, etc. AUG., ibid., l. 5, c. 4 Intelligitur terra causaliter produxisse herbam et lignum, id est producendi virtutem accepisse. In ea enim tanquam in radicibus facta erant quæ per tempora futura erant. Fecit ergo antequam essent super terram secundum formabilitatem materiæ, quæ formanda erant verbo ejus, præcedens formationem non tempore sed origine. Non enim pluerat Dominus, etc. AUG., ibid., c. 5 Quasi non fecit Deus sic tunc sicut nunc, etc., usque ad nec creatura moveri posset.
Job 5:10qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa; + 5.10 Qui dat pluviam. Ibid. Hæc verba mystica sunt, quia amici Job societate ejus eruditi erant. Dat pluviam terræ: cum arida gentilium corda gratia prædicationis infundit. Irrigat autem aquis universa. Cum hominem spiritu replet ad fructificandum. Homo dicitur omnia, quia cum omnibus habet aliquid commune. Vel universa, id est, divites et pauperes, et omnes differentias hominum, quia bonum opus sequitur retributio.
Job 36:33Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.]
Job 38:34Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
Psalms 147:8Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël. + 147.8 Jacob... Isræl. AUG. Vel idem significatur per Isræl, etc., usque ad quia non fuit missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Judicia sua. ID. Judicium incipit a domo Dei, etc., usque ad tres alios psalmos laudis subjungens, ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat. 1
Proverbs 3:20Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.] + 3.20 Sapientia illius eruperunt abyssi. In diebus Nœ, etc., usque ad quæque minoribus in exemplum monstrent, examinant.