Job 5:10
qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa; + 5.10 Qui dat pluviam. Ibid. Hæc verba mystica sunt, quia amici Job societate ejus eruditi erant. Dat pluviam terræ: cum arida gentilium corda gratia prædicationis infundit. Irrigat autem aquis universa. Cum hominem spiritu replet ad fructificandum. Homo dicitur omnia, quia cum omnibus habet aliquid commune. Vel universa, id est, divites et pauperes, et omnes differentias hominum, quia bonum opus sequitur retributio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who giveth rain upon the earth, and sendeth waters upon the fields:
In Context
Cross References
Job 36:27Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum,
Job 37:6qui præcipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suæ;
Psalms 65:9qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. + 65.9 Qui posuit animam. Ibid. Enumerat hic quibus causis debeat prædicari. 1
Psalms 147:8Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël. + 147.8 Jacob... Isræl. AUG. Vel idem significatur per Isræl, etc., usque ad quia non fuit missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Judicia sua. ID. Judicium incipit a domo Dei, etc., usque ad tres alios psalmos laudis subjungens, ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat. 1
Jeremiah 10:13ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ: fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis. + 10.13 Nebulas. HIER. Quæ noverunt scilicet quibus pluvias suspendant et quibus impendant: Moyses quasi nubes loquebatur, qui dicebat, Exspectet terra, ut pluviam verba mea Exod. 9.. Et Isaias: Audi, cœlum, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est Isa. 1.. Ab extremitatibus. Qui vult in vobis primus esse, sit omnium novissimus. Aliter enim nemo fit nubes. Fulgura in pluvias. ORIG. Fertur quod fulgura ex nubium vel imbrium collisione generantur, etc., usque ad Jeremias quoque et Baruch sibi colloquentes rutilantia fulgura mittunt. Et educit ventum de thesauris. ID. Venti qui terras perflant in thesauris Dei non sunt, etc., usque ad inde oritur ut alius sit sapiens, alius fidelis et hujusmodi.
Amos 4:7Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.