Job 37:1
[Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
At this also my heart trembleth, and is moved out of his place.
In Context
2Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem.
Cross References
Exodus 19:16Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
Job 21:6Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. + 21.6 Et ego quando recordatus fuero. Ibid. Quia actuum suorum oblitus non erat, etc., usque ad contra ejus dicta subjungit:
Psalms 89:7Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. + 89.7 Defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. AUG. Mortales et passibiles facti, quod tamen morte finire timemus, unde sequitur: Et in furore tuo turbati sumus. Sæculum. Vitam nostram pravam. Vel sæculum posteros. In illuminatione vultus. CASS. Illa teguntur, quæ veniam habent: illuminantur, quæ puniuntur. 1
Jeremiah 5:22Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.
Habakkuk 3:16Audivi, et conturbatus est venter meus; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum.
Acts 16:26Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. + 16.26 Terræ motus factus est magnus, etc. Devotio orantium et virtus orationis exprimitur, quia illis in carcere hymnos canentibus, laus eorum terram movet: carceris fundamenta concutit, ostia aperit, catenas vinctorum solvit.