Acts 16:26
Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. + 16.26 Terræ motus factus est magnus, etc. Devotio orantium et virtus orationis exprimitur, quia illis in carcere hymnos canentibus, laus eorum terram movet: carceris fundamenta concutit, ostia aperit, catenas vinctorum solvit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 13:28et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantes juxta cadaver: non comedit leo de cadavere, nec læsit asinum.
Psalms 102:20Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. 1
Isaiah 42:7ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. + 42.7 Vinctum. Funibus peccatorum: in Evangelio, quem Satanas vinxerat Dominus solvit.
Zechariah 9:11Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.
Acts 4:31Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. + 4.31 Motus est locus. Magna virtus orationis fidelium, hoc autem ad suscitandas mentes factum est.
Acts 12:7Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus. + 12.7 Lumen. Signum præsentiæ angeli Dei cujus præsentia soli Petro lumen præbebat, nec aliis refulgebat. Percussoque. RAB. Tactum corporalem, corpore ex ære sumpto, potuit habere angelus.