Job 38:33
Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Knowest thou the ordinances of heaven? canst thou set the dominion thereof in the earth?
In Context
32Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis?
34Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
Cross References
Genesis 1:16Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. + 1.16 Fecit Deus duo luminaria. BEDA, ibid. Luminaria magna possumus accipere, non tam aliorum comparatione quam per se; ut cœlum dicitur magnum, et magnum mare. Sol enim magnus dicitur, quia complet orbem terræ suo calore: sicut luna suo lumine, quæ in quacunque parte cœli fuerint, totam terram illuminant, et a cunctis videntur. Magnitudinis eorum magnum est argumentum, quod omnibus hominibus idem orbis eorum videtur: nam si longe positis minor et prope major, exiguitatis indicium esset. Luminare majus, etc. BEDA, ibid. Solem, scilicet non solum corporis forma, sed luminis magnitudine, quia luminare minus et stellas illustrat. Major est etiam in calore, quia mundum calefacit, cum præteritis ante ejus creationem diebus nihil caloris habuisset. Quod autem æqualis uniusque magnitudinis luna cum sole cernitur, hinc esse aiunt quod multo longinquior a terris atque altior quam luna incedit, ideoque magnitudo ejus a nobis non posset dignosci. Omnia enim longius posita videntur breviora. Et luminare minus, etc. Et si lunam et stellas majores in die aliquando videri contingat, non tamen diei, sed nocti lucis solatium eas afferre constat. AUG., de Gen. ad litt. lib. 2, c. 15, tom. 3 Tunc enim in noctis exordio videtur luna, cum plena est, alias non: et per diem incipit videri ante plenitudinem, et in progressu noctis.
Job 38:12Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum?
Psalms 148:6Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit. + 148.6 Statuit. Ex potentia omnipotens est, cujus opera non mutantur. In sæculum et in sæculum sæculi. CAS. Et si cœlum novum, Deo tamen bene statuta dicuntur, quæ novantur per Christum et meliorata permanent. Et est hic laus a potentia. 1
Jeremiah 33:25Hæc dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges cælo et terræ non posui,