Job 38:37
Quis enarrabit cælorum rationem? et concentum cæli quis dormire faciet?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who can number the clouds in wisdom? or who can stay the bottles of heaven,
In Context
36Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
38Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur?
Cross References
Genesis 7:11Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: + 7.11 Anno sexcentesimo, etc. Allegorice. Notandum quod sexcentesimo anno inundaverunt aquæ diluvii, quia sexta ætate mundi primo commendatum est sacramentum baptismi, et hoc septima decima die secundi mensis, quia denarius decalogum significat. Septenarius propter Sabbatum septimam requiem significat, et quia in decalogo renuntiatio vitiorum videtur, quicunque in baptismo initiatur, propter æternam requiem, omnibus vitiis se abrenuntiare profitetur. Cataractæ. Fenestræ, nubes scilicet, quæ sunt apertæ, ut inde insolitæ et majores pluviæ funderentur. Cataractæ vero proprie sunt ostia Nili, sed abusive pro omnibus fenestris ponuntur. RAB. De arca solet quæri utrum tanta capacitate, quanta describitur, animalia omnia quæ ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit? Quod cubito geometrico solvit Origenes, asserens non frustra dictum esse Mosen in omni sapientia Ægyptiorum fuisse eruditum, qui geometriam dilexerunt, et cubitum geometricum quantum sex nostros continere.
Genesis 9:15et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat: et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.
Psalms 147:4Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo ejus. + 147.4 Qui emittit eloquium suum. Secunda pars subdit quæ munera hic dantur electis, per quæ veritas futuri potest agnosci. Terræ. AUG. Ut in terra cognoscatur. Nisi enim mitteret verbum terræ, qua gravamur et impedimur a reditu, ad adipem frumenti satiantem non levaremur. In terra enim, ubi laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi, scilicet in eremo, non deserit, sed manna qui emittit eloquium, etc. Velociter currit. AUG., CASS. Vel usque in velocitatem, id est, a Deo, ut sit ipsa velocitas quo electius vel expressius dici non potuit. Non ait velox verbum, velox sit velocitate, qua plus vel minus participat: sed ipsa velocitate, qua cætera dicuntur velocia, nihil est velocius. Et item quod velox est, ut equus alicui est, non ubique: velocitas vero ipsa ubique est, non est in parte. Ad verbum Dei pertinet non esse in parte, ubique esse per seipsum. Hæc est sapientia, quæ attingit a fine usque ad finem fortiter, non tamen motu locali, sed immobilitate. Sed et de sapientiæ spiritu dicitur, actus mobilis, certus, incoinquinatus; hoc facit velocitas, ut et ubique semper sit, et nusquam inclausa teneatur. Sed quis ista sufficit cogitare? Est tamen spes ad capiendum verbum, quia prædestinavit nos. 1