The Bible Software
bible.software › Job › Job 38 › Job 38:7

Job 38:7

cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When the morning stars sang together, and all the sons of God shouted for joy?

In Context

6Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus,

8Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;

Read all of Job 38

Cross References

Job 1:6Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. + 1.6 Quadam autem die. GREG., lib. 2, Moral., cap. 2. In exordio qualitas et terminus rei exprimitur; ut modo, tentatio Job a die cœpta dicitur, quia ad victoriam dicitur, sicut et in aliis. Nunc qualitate temporis res signatur, ut quod angeli in meridie apparent Abrahæ, Judas nocte exit. Nunc loco: ut quod Isræl infirmus legem non in monte, sed in imo, audit. Nunc qualitate æris, ut quod dicitur: Hyems erat, cum prædicatur non credituris; et frigus erat, imminente negatione Petri. Nunc positione corporis, ut quod Stephanus vidit Jesum stantem. Ibid. Non dicitur aliquid factum coram Domino, etc., usque ad quo rex Achab exigentibus meritis decipiatur. Affuit inter eos. Ibid. In die Dominus Satan vidit, etc., usque ad sicut cæcus non videt lumen quo illustratur. Inter eos etiam Satan. Quia bonis Dei cogitationibus quæ ex Deo sunt, se interserit ut perturbet, sed eum latentem nobis Deus detegit. Unde dicitur: Unde venis? quod dicere, est ejus insidias aperire nobis. Circumivi terram. Carnalia corda scrutatur, ut mala inserat; nec transvolat, sed perambulat, quia non cito deserit quem tentat, sed moratur, ut vestigia pravitatis imprimat: contra eum Job laudatur: Nunquid considerasti servum meum, quem Deus bonum facit, et roborat, quasi in auribus Satanæ laudat: unde ipse gravius contra sævit, dicens: Nunquid frustra? quasi, cur laudas quem protegis? Me despecto laudandus esset, si contra me suis viribus staret; unde malitiose expetit: sed extende paululum; dum bona abundant, mens aliquantulum erigitur, quasi bona a se: quæ bona diabolus appetit male: sed Deus tentari bene sinit, ut dum in bonis illis homo concutitur, imbecillitate cognita in Deo solidetur. Unde subdit: Ecce universa substantia quam habet in manu tua est.

Psalms 104:4Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper. + 104.4 Faciem, etc. ID. Id est præsentiam, etc., usque ad malus timere potest præsentiam, quam bonus amat. HIER. A martyre Hyppolito, etc., usque ad ibi ex gentibus sumpturus Ecclesiam. 1

Revelation 2:28sicut et ego accepi a Patre meo: et dabo illi stellam matutinam.

Revelation 22:16Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina. + 22.16 Ego Jesus. Commendavit Joannes librum, per angelum, per sui dignitatem, modo etiam per auctoritatem ipsius Christi. Quasi dicat: Omnes audientes sciant quod ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc. Stella splendida. Clara stella, id est, magna charitas annuntians diem, id est futuram beatitudinem, per meam resurrectionem in mane factam

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 38:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 38:6Job 38Job 38:8 →