Job 39:19
Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Hath thou given the horse strength? hast thou clothed his neck with thunder?
In Context
18Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem ejus.
20Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror.
Cross References
Job 39:25Ubi audierit buccinam, dicit: Vah ! procul odoratur bellum: exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
Psalms 33:17Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. + 33.17 Memoriam. AUG. Ut nec mentio, etc., usque ad quæ admiserunt. 1
Psalms 104:1Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. + 104.1 Alleluia. CASS. Hic primo alleluia, nec ante a quoquam situm est, quod nulla lingua præsumpsit mutare. Alleluia, laudate. Ia nomen Dei invisibilis, quod ei tantum convenit. Per viginti psalmos, quibus hic titulus est, magnalia Dei dicuntur, et magna in eis est exsultatio. CASS. Hic commendat propheta bonos in illo populo Isræl, qui cum aliis fidelibus sunt verum semen Abrahæ, filii promissionis. Confitemini Domino. AUG. Primus psalmus cui prænotatur alleluia, etc., usque ad quæ temporalia misericordia Dei eis dedit, supponit. 1
Mark 3:17et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui: + 3.17 Et Jacobum. Qui supplantata habet desideria carnis. Et Joannem, qui gratia accepit quod alii per laborem. Et imposuit eis nomen Boanerges, quod est filii tonitrui. Quorum sublime meritum in monte meretur audire tonitruum Patris per nubem de Filio tonantis: Hic est Filius meus dilectus Matth. 17., ut per nubem carnis et ipsi Christi ignem ac fulgura in pluviam spargerent in terris. quoniam Dominus in pluviam fulgura fecit, ut exstinguat misericordia quod judicium exurit; unde: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine Psal. 100.. Jacobum. Qui curam carnis Domino vocante supplantavit, et ipsam carnem Herode trucidante contempsit. Joannem. BEDA. In quo est gratia, vel Domini gratia, qui ob amoris præcipui gratiam quam virginali gloria promeruit, supra Redemptoris sui pectus in pœna recubuit. Filii. ID. Quorum unus intonans, vocem theologam (quam nemo prius edere noverat) emisit: In principio erat Verbum, etc. Joan. 1. Quam tanto pondere gravidam reliquit, ut si aliquanto plus intonare voluisset, nec ipse mundus capere potuisset.