Job 39:24
fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Super ipsum sonabit pharetra; vibrabit hasta et clypeus:
Cross References
Job 29:24Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram. + 29.24 Si quando ridebam ad eos non credebant. GREG. in Job., lib. 20. Hoc dicit Ecclesia ex voce capitis, etc., usque ad immoderata severitas odiosum reddat. Et lux vultus mei non cadebat. Ibid. Lux vultus beati Job, etc., usque ad Ecclesia etiam clara mysteria terrenis non prædicat.
Jeremiah 4:19Ventrem meum, ventrem meum doleo; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii. + 4.19 Ventrem meum. ID. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur:
Amos 3:6si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit?
Luke 24:41Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? + 24.41 Habetis hic aliquid. Ad insinuandam veritatem resurrectionis, non solum tangi, sed convesci voluit, non quod vel ipse vel nos post resurrectionem cibo debeamus indigere, sed ut corpus, non spiritum esse manifestaret, manducavit potestate, non necessitate. Aliter absorbet aquam terra sitiens aliter solis radius calens: illa indigentia, iste potentia.