Job 4:12
Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. + 4.12 Porro ad me dictum est verbum absconditum. Ibid. Abscondita se hæretici audire simulant, unde et latenter prædicant, ut sanctior eorum prædicatio habeatur, non aliis æqua. Furtive, etc. Ibid. Quia non cum aliis per ostium intrant, sed rimas quærunt pravæ intelligentiæ, quia vero fur lumen timet, addit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now a thing was secretly brought to me, and mine ear received a little thereof.
In Context
Cross References
Job 26:14Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?] + 26.14 Et ecce hæc ex parte dicta sunt viarum. Ibid. Viarum nomine, etc., usque ad velut tenuis gutta superni liquoris ad nos emanat. Et cum vix parvam. Ac si dicat: Si humilitatis illius admiranda vix ferimus, terribilem adventum majestatis ejus qua virtute tolerabimus?
1 Corinthians 13:12Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. + 13.12 Nunc. Imagines veritatis per fidem videntur. Tunc autem facie ad faciem. Id est res ipsæ manifeste videbuntur. Tunc cognoscam. Id est videbo promissa, sicut ipse est, hoc est præsentem ad Deum esse, ubi Christus est. Vel sicut præscitus sum cognoscere quod modo est secretum, Speculum. Est anima: speculum vi cujus aliquo modo Deum noscimus, sed obscure. Ænigma. Est autem ænigma non omnis, sed obscura allegoria. Unde sicut per speculum significavit imaginem, ita nomine ænigmatis similitudinem quamvis, sed obscuram et ad percipiendum difficilem intelligit.