Job 40:11
Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Cast abroad the rage of thy wrath: and behold every one that is proud, and abase him.
In Context
10Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.
12Stringit caudam suam quasi cedrum; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
Cross References
Exodus 9:16Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. + 9.16 Idcirco autem posui te, etc. AUG., quæst. 32. Hæc verba Apostolus posuit, etc., usque ad ad eorum utilitatem ergo Pharao est servatus.
Exodus 18:11Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.
Job 9:5Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo. + 9.5 Qui transtulit montes, etc. Ibid. Dicta generaliter confusione superbiæ, quæ pœna maneat elatos in interitu Isræl ostendit. Transtulit montes, sanctos prædicatores a Judæis ad gentes, quod nescierunt Judæi, qui, in hoc subversi sunt, putantes sibi gaudium quod lumen perdiderunt. Translatis montibus, commovet terras.
Job 27:22Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet. + 27.22 Et mittet super eum. Peccatorem Deus quoties feriendo corrigit, ad hoc flagellum emittit, ut parcat. Cum vero ejus vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit. De manu ejus. Quia manus operatio intelligitur, de manu percussi fugit, qui dum pravi interitum conspicit, vias pravitatis relinquit, unde sequitur:
Psalms 94:2præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei: + 94.2 Faciem ejus, etc. AUG., CASS. Conspectum venturi judicis, ne quid tunc in nobis sit discutiendum. In confessione. AUG. Illum laudantes, nos accusantes, etc., usque ad de qua laude psalmus agit. In psalmis jubilemus. Quæ dicimus in psalmis, vel facimus, sentiamus in jubilatione. 1
Isaiah 2:11Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. + 2.11 Oculi sublimis, etc. Hier. Nec divitiæ, nec potentia, nec nobilitas generis quemquam salvabit, omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de judicii die hæc accipi, cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur, et nihil se esse sentiet comparatione ejus. Exaltabitur autem solus Dominus in die illa.